# De emendatione temporum 18

Scaliger, De emendatione temporum, NORE GRAECORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/18

in reliquis claudicabat ratio Lunae, quod priorem epocham Luna anteuerteret diei semisse, & aliquot scrupulis praeterea. Considerandae igitur sunt variantiae nouiluniorum in mensibus solidis. Diximus syzygiam Cleostrati, siue, vt alij volunt, Harpali, esse dierum XXIX. hor. XII. scrup. XXX: quae omnia deducito de mense solido, hoc est diebus XxX. supersunt dies O. hor. 11. scrup. 30'. Porro prior annus excedit sequentem biduo propter ἀνάρχοις, siue ἀπερβαλλούσας ἡμέρας. Verbi gratia: duodecimus mensis anni primi habet terminum nouilunij in XXVI die. qui cum habeat appendices τὰς ὑπερβαλλούσας δύο, aufert a primo mense secundi anni biduum praeter semissem diei, quo nouilunium mensis sequentis anteuertit nouilunium prioris. Itaque mensis primus secundi anni propter ὑπερβαλλούσας proxime, καὶ ἀμέσως praecedentes, & vnum fere diem, quo nouilunia priora a sequentibus anteuertuntur, habebit nouilunium triduo citius, quam duodecimus mensis prioris anni. Primus mensis secundi anni detrahit duodecimo primi biduum, & duodecimo secundi item biduum detrahit primus tertij. & primus quarti detrahit duodecimo tertij. & denique primus mensis primi detrahit duodecimo quarti. Quare cum ita se habeat mutationes nouiluniorum, duodecimus mensis primi anni habebit integros dies cum appendicibus bidui superflui. Sequentis anni duodecimus breuior erit biduo. Ideo dierum xxX tantum erit. Tertius duodecimus iterum mutilatur biduo: eritque XXVIII dierum duntaxat. Quartus duodecimus erit XXVI. His igitur quatuor duodecimis mensibus detrahe Epactas eius mensis, cuius nouilunium quaeris. Exemplum. Volo scire nouilunium quarti mensis in primo anno Tetraeteridis. Quaternae Epactae, hoc est, quater O. 11. 30. dant Epactas 1. 22. 0. Aufero igitur eas a diebus 32. Relinquunturdies 30. horae 2.0'. Aio igitur nouilunium quarti mensis competere τῇ τριακάδι, siue, vt aliter loquebantur, τῇ ἔνη καὶ νέα. Ad eundem modum volo scire in quam diem sexti mensis anni secundi incurrat nouilunium. Aufero igitur a 30 diebus octodecim Epactas, hoc est 8. 15. 0. Resident 21. 9. Nouilunium igitur conuenit in diem 21. hor. 9. mensis sexti, in anno secundo Tetraeteridis. Sed vt logistices taedium tibi leuetur, confecimus Tabellam duplicem, siue διπτυχον. In priorem pagellam coniecimus Epactas: in alteram terminos nouiluniorum. Terminus nouilunij nihil aliud est, quam residuum epactarum. vt hoc anno Christi 1582, Epactae sunt 6. Residuum igitur 24. qui est Terminus nouiluniorum huius anni, vt fusius suo loco explicabitur.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
