# De emendatione temporum 180.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 180.1 to 180.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/180.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/180.1

CAELESTI ANNO πραμπτώσεως ἰση μερινῆς. VOD nauigantibus accidere solet, vt ipsi sibi stare videantur, insulas autem, & scopulos moueri existiment, id nobis, qui anno Iuliano vtimur, vsu venit: qui aequinoctia εἰς τὰ προηγούμενα promoueri, annum autem nostrum semper in eodem statu manere putamus. At contra id fit. Aequinoctiorum epoche immobilis est. Annus autem Iulianus mouetur a puncto fixo, κινήσει τῆ εἰς τὰ ἐπόμενα, atque decurrit semper in procliue. Sed quia μετάπτωσιν aequinoctiis Ptolemaeus attribuit, nobis vitio verti non debet, si eadem καταχρὴοι animi nostri sensa aperimus. Neque vero putes, candide Lector, nos ignorare puncta aequinoctialia non iisdem stellis semper affixa esse, sed ea in anteriora procedere. Aliquis δοκησισόφος oculis in hanc diatribam coniectis statim putauerit nos haec ignorare. Imperitissimum ilico non tantum verbo, sed conuiciis differet. Ea sunt horum nobilium sophorum ingenia. Nos hic nihil docemus eorum, quae illi magni philosophi quotidie ex libris incomparabilibus Nic. Copernici hauriunt, quae tamen non intelligunt. Ea docemus, quae nolumus ipsos scire, docti autem hactenus non animaduerterunt. Annus igitur προεμπτώσιως ἰσημερινῆς est annus Iulia nus deminutus differentia conuersionis annuae Iulianae, & conuersionis aequinoctialis, quae conuersio est iustus modus anni Tropici: cuius duo genera facimus. Aut enim conuersione sola censetur, quae est ab aequinoctio ad idem aequinoctium, & proprie Annus Tropicus dicitur. Aut praeter conuersionem etiam per partes naturales consideratur, quae sunt signa caelestia: & proprie Annus caelestis dicitur. Sic anni Iudaici non solum naturales sunt, sed & duorum generum. Sola conuersio enneadecaeterica eos Solares facit: descriptio autem mensium, Lunares. Differentia vero, quam detractam quantitati lulianae verum modum Tropici anni constituere diximus, quae, & quanta sit, multi multa disputarunt. Neque vero omnium opiniones recensere operae est. Quorum enim de hac re sententias Censorinus recenset, manifestum est, eos, quid sit annus Solaris, nescisse. Hipparchus, & Ptolemaeus, qui in hac re soli regnum obtinent, obseruationibus suis aequinoctialibus, & solstitialibus, poterant nos ad veri inuestigationem manu ducere, nisi illae obseruationes viderentur τοῦ πατρὸς δεισθαι βοηθοδ, αὐταὶ αὐτας ἀμύνασθαι οὐ δυνάμεναι. Neque enim constant sibi, siue illas per se consideraueris, siue inter se compares.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
