Latin
CAELESTI
Scaliger, De emendatione temporum 181
Unproofread scanNot analysed yet
Quare cum ex veterum obseruationibus, saltem ex Ptolemaicis, nulla certa quantitas anni Tropici colligi, &definiri possit, nos quam veram deprehendimus, &exemplis hinc &inde collatis comprobauimus, eam merito sequemur, caeteris, quae aut iusto modo minores sunt, aut maiores, explosis. Quantitas igitur veri anni est dierum 365. hor. 5. 880. Differentia. hor. o. 200. Quae sunt sexagesimae diurnae 11. 6'. 40. Alfonsina differentia non admodum hinc abludit. 10. 43'. o. Distat enim a nostra 7 tantum scrup. Chald. Quae cum ita sint, videndum nunc, quomodo Indices, &Tabulae huius anni conficienda sint, quae praecisum aliquem modum sequantur. Praecisam periodum semper intellexi, quae nulla scrupula annexa relinquit, quae vulgo vocantur fractiones. siue eae sint horae cum illarum scrupulis, siue scrupuli diurni. Praecisa periodus scrupulorum horariorum fit in 27 annis. Nulli enim scrupuli horarum relinquuntur. Haec periodus quinquies multiplicata, hoc est ad 135 annos perducta, relinquit vnum diem &horam supra rationes anni Iuliani excurrentem. Quater autem &vicesies multiplicata nihil relinquit omnino neque in horarum, neque in scrupulorum ratiocinijs, vt omnes feriae redeant in orbem. Quare ea est magna periodus constans ex 24 paruis periodis, atque continens in se omnium feriarum ἀποκατάστασιν. &fiunt anni 648. Tot annorum nobis ineunda sunt ratiocinia, siquidem aliquam perfectam huius anni methodum tradere volumus. Tabulam igitur annorum 648 expansorum conficiemus, primum quantitatis Iulianae, deinde differentiae huius anni, vt ea ex bisextis lulianis detracta relinquatur vera quantitas anni Tropici. Quod si minor periodus excogitari potuisset, ea à nobis neglecta non fuisset. Nunc cum minorem instituere non possumus; non committendum fuit nobis, vt laboris longi pertaesi securitati Lectorum minus consuleremus. Eae enim Tabulae, D quae longiores sunt, breuiorem methodum promittunt. De emendat. temporum. lib. IIII. A In Tabula magnae periodi caelestis, quae ex 648 annis vertentibus constat, prima ordine est linea annorum expansorum periodi, ad 648. Sequitur cyclus Solis Iulianus, vt per characterem anni is sit index capitis anni in diebus Iulianis. Tertiò loco Bisexta Iuliana cum horis suis appendicibus posita sunt, vt ex illis differentia anni Tropici detracta relinquantur vera Bisexta anni Tropici. Neque vero quis succenseat mihi, si bisexta voco omnem diem in anno Tropico intercalarem, quanuis ei non congruat dies vi Kal. Martiarum.