# De emendatione temporum 190.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 190.1 to 190.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/190.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/190.1

Multi sane docti, eximijque viri multum lucis Astronomiae attulerunt, & magna cum laude eam prouinciam administrarunt: sed dissimulandum non est, eos, quoties ad haec se conferunt, plane pueros videri, & quos, nequid aliud dicam, praestaret tacere. Superest nunc, vt anni huius modum quanta potuerit diligentia, & iudicio examinemus. cuius rei duo summa fastigia sequemur. Primum, vt eius caput a remotissima antiquitate repetamus. Intra paucos enim annos mendum cerni non potest in hac re sane, quae tanto tempore tot oculos eruditos effugit. Altera autem via est, vt exemplis vetustissimis fidem & constantiam huius doctrinae confirmemus. Nunc anni caput, quod prius ordine est, consideremus. Quomodo autem illud statuamus in vltima antiquitate, vt in primordijs mundi, aut epocha Diluuij, nisi certam obseruationem aequinoctiorum aut solstitij sequamur, equidem non video. Neque enim faciam, quod quilibet mediocriter eruditus fecerit, vt scilicet ex Abaco astronomico epocham aequinoctij mihi ipsi eliciam. Aliud sane melius & probatius sequemur. Hodie non est in vsu longior epocha annorum, quam Iudaicorum. Praeterea non est antiquior, certior, & elegantior epocha aequinoctij, quam ea, in qua primus Nisan Iudaicus statuitur. Neomenia Nisan, vt iam diximus, statuitur sex horis post aequinoctium confectum. Aequinoctium putatur à meridie diei 21 Aprilis, feria tertia ineunte. φάσις autem nouilunij caepit sexta hora post, nocte 22 & feria quarta ineuntibus: vt epocha Lunaris feriae sit velocior Solari horis 18. Hinc igitur instituendum est exordium anni nostri aequinoctialis siue Caelestis, cum omnes sciant primi Nisan neomeniam fuisse proximam aequinoctio, vt in omnibus epochis anni Lunaris necessario aut aequinoctiorum aut solstitiorum fundamenta considerantur. Quia vero annus Iudaicus Solaris caepit anno tertio bisexti Iuliani, commodioris methodi gratia biennio antiquiorem epocham huius anni statuemus, quam est annus Iudaicus. Si igitur annus propositus inciderit in annum Iudaicum currentem: anno Iudaico semper addemus duo. Exemplum. Quaero aequinoctium vernum anni Iudaici 5341. Quia iam caepit annus Iudaicus, addo 2 ad annum ludaicum. & annus Caelestis, quem quaero, is est 5343. Sin ante annum Iudaicum forte mentio anni caelestis inciderit, non ignoras vnitatem tantum anno Iudaico adijciendam. Atque haec de capite anni. Methodus autem haec est, vt ab annis propositis Iudaicis, postquam 2 adieceris, periodum proxime minorem abijcias ex Tabella periodorum.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
