Latin
190.5 to 190.6
Scaliger, De emendatione temporum 190.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Residuos annos in latere Tabulae magnae quaeras: atque illis congruentia bisexta Iuliana excipias. quibus adijce bisexta periodi proxime minoris, quam ab annis propositis abiecisti. Exemplum. Proponatur annus praesens Iudaicus 5341. Adiectis 2 fiunt 5343. Ex quibus abijcio periodum proxime minorem nempe octauam, 5184. Residui sunt anni 159. qui in Tabula magnae periodi dant bisexta Iuliana 39. horas 18. &cum bisextis 1296 periodi octauae proxime minoris, fiunt bisexta 1335, cum 12 horis exactis, &18 ineunte. Tot bisexta fluxerunt ab epocha huius anni. Nunc volo scire bisexta anni Tropici, ab epocha scilicet ad annum hunc propositum. Accipio dies σπροεμ De emendat. temporum lib. IIII. A προεμπτώσεως periodi octauae annexos, nempe 40. quos iungo differentiae anni proxime praecedentis 158, nempe 1, 5, 280. Fiunt dies προεμπτώσεως 41. 5. 280. Aufero a bisextis &quantitate Iuliana praeterita: nempe 1335. 12. Remanent vera bisexta caelestia, 1294. 6. 800. Volo scire sedem aequinoctij, vel neomeniam κριῶτνος primi mensis caelestis, in diebus Iulianis. Diximus sedem primi κείδνος anni caelestis esse in meridie 21 Aprilis. 21 dies Aprilis cum toto Martio fiunt dies 52. quibus semper adde appendices horarum Iulianas. Ita dies προεμπτώσεως 41. 5. 280 de 52. 12 deducti relinquunt diem Martij 11. 6. 800.