Latin
CAELESTI
Scaliger, De emendatione temporum 194
Unproofread scanNot analysed yet
DE ANΝO μετεμπτώσεως σεληναίκῆς. IC quoque μετέμπτωσις dicta relatione anni Tropici, quem moratur Luna: quemadmodum &μετέμπτωσις σιλήναίκὴ ratione anni Fg. 0 Iuliani, quem anteuertit cyclus Lunaris. Quaecunque autem μετάπτωσις Lunaris sit, siue illa est in anno Iuliano εἰς τὰ προηγούμενα, siue in anno caelesti aut Tropico εἰς τα ἐπόμενα, ea, inquam, nunquam consideratur neque cernitur, nisi in periodis Lunaribus, quae proxime a Solis rationibus absunt. Eae autem sunt ἀνεαδικαετηρίδες. Siquid enim vtriusque sideris rationes variant, hoc in exitu ἐννεα δεκαετηρίδος potius, quam alias, spectatur. Neque enim diuersa inter se comparamus, sed similia, paria, &aequalia. Quantitas anni Tropici, vt iam vidimus, est hor. 5. 880. de qua summa deducta anni Lunaris quantitate remanet ὑπεροχὴ ἡλιακὴ, dies 10. horae 21. scrup. 4. Quae ὑπροχὴ nouemdecies ducta producit dies 206. hor. 15. 76. Septem porro embolismi Lunares fiunt dies 206, horae 17. scrup. 151, vt in anno Chaldaico vidimus. Ergo longiorenneadecaeteris Lunaris Tropica, cum contra Iuliana sit maior Lunari. Auferatur ergo minor à maiori. Relinquitur ὑπερχί Lunaris supra Solem, horae 2. scrup. 75. At in cyclo Iuliano relinquitur ὑπλροχί supra Lunam hor. 1. 485. Videmus igitur, quam longe falsus sit Hipparchus, &post eum Ptolemaeus, qui modum anni Tropici ex rationibus Lunae inuestigarunt: cum potius ad epocham Solis Lunae rationes exigendae essent. Vidimus contrarium excessum Enneadecaeteridis in anno nouo, cum ille sit Lunae, non Solis. Videamus, an &contrarij sint embolismi, ac in Enneadecaeteride Iuliana. Excessus tropicus triplicatus dat dies 32. 5. 12. Deducto mense Lunari exeunt Epactae embolismi primi 3. 2. 299. lungantur excessui iterum triplicato. Deducto mense Lunari exeunt Epactae embolismi secundi 6. 4. 598. Hoc loco Enneadecaeteridis Iulianae methodus duplicat tantum excessum. Vnde prodeunt dies 28. qui proxime ad Solis ratiocinia accedunt. Hic vero non potest in hac anni forma. quia relinquerentur tantum dies 27. horae 12. 606. Triplicato igitur tertium excessu prodeunt epactae tertij embolismi 9. 6. 897. Hinc duplicato excessu sat est. qui cum epactis anni noni, siue embolismi tertij, deductis ijs, quae ad vnam syzygiam pertinent, relinquit epactas quarti embolismi post annum vndecimum, 1. 12. 112. Rursus ex triplicato excessu, abiecto Lunae menstruo interuallo, fiunt epactae quinti embolismi post annum quartumdecimum, 4. 14. 411. Triplicato rursus excessu fiunt epactae sexti embolismi post decimum septimum annum 7. 16. 710. Denique duplicato excessu, mensis Lunaris hinc abijci non potest. sed producuntur tantum ὑπγροχῆς ἡλιακῆς dies 29. 10. 718. Hactenus Lunae rationes fuerunt minores Solaribus. Hic contrario modo Solis rationes de Lunaribus deducendae. Quo facto relinquitur ὑπλροχὴ σελὴναίκὴ supra Solem hor. 2. 75. vt iam vidimus. Hinc igitur nascitur annus μετεμπτώσιως cam rationem ad Tropicum habens, quam annus προεμπτώσεως habebat ad Iulianum: nisi quod iste tardior est Tropico: ille velocior luliano. huic attribuitur μετέμπτωσις: illi πρέμπτωσις. Vterque, inquam, inconstantiae &mobilitatis Lunaris gnomon est. Neque hic locum habet, nisi cum obtinet annus Tropicus, vt illius vsus non est, nisi in anno Iuliano. Annis igitur 228 confectis qui sunt cycli duodecim, Lunae epilogismus tardior est Solari, dis.