# De emendatione temporum 199.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 199.5 to 199.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/199.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/199.5

Atque consequenter haec est ratio, quare Tisri primus cycli Iudaici incurrit in cyclum quartum nostrum Paschalem, Nisan autem primus in cyclum quintum. Quod si Iudaei antiquiorem epocham quaesiuissent, puta annorum 200, aequinoctium remotius deprehendissent biduo fere Tunc alio cyclo opus fuisset, ad aequinoctium consequendum. Exemplum perspicuum dabo. Gelalaeus annus Neuruz Persici caepit anno Christi vulgari 1079. Sed fingamus caepisse 1078. quia aequinoctium, & nouilunium concurrebant. Post 135 annos, aequinoctium, quod inciderat initio Neuruz Gelalaei in 15 Martij, ascendit ad 14 eiusdem Martij. Si epactae 14, quae pertinent ad annum cycli quartum, vsui mihi erant, ineunte anno Gelalaeo, eaedem epactae post 135, aut 140 annos inutiles mihi erunt, non quidem ad nouilunium deprehendendum, sed ad nouilunium & aequinoctium simul: quia scilicet in 135 annis aequinoctiorum πρρέμπτωσις fit in anno Iuliano, cum πρρέμπτωσις Lunae fiat post 323 annos duntaxat. Vt igitur remotiorem epocham aequinoctij quaererent Iudaei, operaepretium non erat. quia cum aequinoctij μετάπτωσις facta est, tamen non statim fit μετάπτωσις nouiluniorum.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
