# De emendatione temporum 2.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 2.1 to 2.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/2.1

Nam, vt praeclare dixit vetus inter Christianos scriptor Tatianus, apud quos temporum notatio non cohaeret, apud illos neque veritatis & fidei historicae ratio vlla constare potest. Quod si aliquis sacrae historiae peritissimus, hoc est, qui interualla rerum gestarum nobilissima certissimis ratiocinijs ex Mose, & reliquis sacris Biblijs explorata habeat, nihil tamen ex illis ad certam epocham historiae Graecae, aut Romanae referre possit: quodnam adiumentum is ex eiusmodi diligentia adferre potest aut sibi, aut studiosis rerum antiquarum? Nam omnis cognitionis finis ad vsum aliquem spectat, quem si ex medio literarum sustuleris, ingratus est omnis labor & opera, quaecunque in omne studium impenditur. Eiusmodi est Iundaeorum scientia, qui in ratiocinijs quidem sacrorum temporum colligendis tantum studio & diligentia consecuti sunt, vt proxime a veritate abesse possint: sed dum nullam aut saltem deprauatam rerum exterarum cognitionem tenent, multum errant, quod sine externa historia sacram tractare aggrediuntur. Venio ad nostros, recentiores dico, qui hodie summo cum fructu, sacrae, Graecae, & Romanae historiae tempora digesserunt. Ij heroica virtute chronologiam negligentia & contemptu maiorum intermortuam ac sepultam, è tenebris & obliuionis silentio quotidie eruere conantur. Certe meum semper iudicium fuit, eam rem maiore cum laude ab illis restitutam, quam ab antiquis proditam fuisse. Nam non solum pleraque in ratione temporum pristinae integritati reddiderunt, sed & longe meliora effecerunt. In multis tamen iudicium, in quibusdam etiam diligentiam requiro. neque enim dum verum adepti sunt. Argumento fuerint omnium, quotquot de his rebus tractarunt, dissensiones: vt inter tot millia Chronologorum vix inter duos de eadem re conueniat. Quanta adhuc contentione de Septimanis Danielis, de vero anno, mense, ac die passionis Dominicae velitantur? Tamen nihil plane eorum, quae volunt, assecuti sunt. Ab eorum lectione incertior, atque indoctior sum, quam dudum. Quis vnquam eorum veram epocham Exodi Hebraeorum, quis, quod pudendum est, verum annum natalis Dominici odoratus est? Ecce trita, obuia, vulgaria, vt nobis videtur, ignoramus, & remotiorum ac reconditiorum indicium promittimus! Quis eorum Danielis Hebdomadas interpretandas suscepit, qui inscitiae suae latebram non quaesiuerit, & reges Persidis, qui nunquam in rerum natura fuerunt, commentus sit? Quod si Danielem accuratissime legissent, eis ad negotium explicandum non alijs regibus Persidis opus fuisset, quam ijs, quos Herodotus, & Diodorus, & omnis Graecorum antiquitas nouit. Sed quo non progressa est ἀμηχανία?

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
