Latin
2.5 to 2.6
Scaliger, De emendatione temporum 2.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Berosos, Metasthenes, &nescio quos Catones, ac Philones consulunt, qui ante hos octaginta annos ex officina nescio cuius indocti &impudentis prodierunt. Et sese Criticos in temporum notatione profitentur, quibus tam facili genere, tam pueriliter vnus homo otiosus in tanta luce literarum quotidie imponit. Cuius hominis inscitiam si nihil aliud, certe illud arguere possit, quod Metasthenem pro Megasthene posuit. Si Iosephum Graece, aut Strabonem, aut Athenaeum legisset, is Megasthenem vocari deprehendisset, quem Metasthenem vocat. Si Graece scisset, nunquam μετασθένη in illa lingua reperiri, neque De emendat. temporum lib. I. neque hanc compositionem in eadem probari intellexisset. Vt igitur ij resipiscant, qui &nouos reges in Perside crearunt, &Assueros Priscos, Assueros Longimanos, Assueros Pios, duos Cyros, &nescio quae alia somnia Annij Viterbiensis in medium producunt, primum vno verbo indicabo fontem erroris eorum: deinde qui medicina huic morbo fieri possit, docebo. Quod igitur in veri inuestigatione eos ratio fugerit, duas summas caussas reperio: vna, quod veterum tempora ciuilia, annorum, mensium formas, status, ac genera ignorarunt: alteram, quod characterem, ¬ationem ei anno, quem sibi proposuerant, non adhibuerunt. Ex vtraque quidem caussa temporum confusio manauit, sed diuerso genere.