# De emendatione temporum 20

Scaliger, De emendatione temporum, TABELLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/20

DE OCTAETERIDE. Vi Tetraeterida primus instituit, hoc vnum duntaxat spectauit, vt primus mensis eius incideret in verum mensem Lunarem, propter Olympicum agonem, qui XV die mensis Lunaris obibatur. Sed hoc illi deerat, nempe vt etiam cum Sole congrueret. Atqui id in Tetraeteride contingere non potest, quae dierum 1447duntaxat est: cum Solaris Tetraeteris sit dierum 1461. Differetia, dies 14. Anno Dominico superiori, vt quidem vulgus putare solet, 1581, cyclus Lunae fuit V. Nouilunium Kal. Iulij. Anno quarto vertente, qui erit a Christo 1585, cyclus Lunae IX. Nouilunium secundae Tetraeteridis XVII Iunj. Differentia huius, & superioris nouilunij dies XIIII. Rursus anno Christi 1589 cyclus Lunae 13. Nouilunium tertiae Tetraeteridis Kal. Iun. Ita mensis intercalandus erit. Nam accessione mensis embolimi rursus nouilunium redibit in principium Iulij, vt antea. Hoc proprie est, quod vocarunt Octaeterida. cuius autorem faciunt vetustissimum astronomum Cleostratum Tenedium, qui in editionibus vulgatis Censorini perperam scribitur Leostratus. cum tamen & Plinio & Hygeno clare Cleostratus nominetur: quem vtique Metone multo antiquiorem fuisse necesse est, cum Octaeteris πρυτόνείας, de qua loquemur sequeti libro, sit recentior hac, Metonis autem μέγας ἐκαύτὸς Octaeteridi πρυτὸνείας successerit. Porro Octaeteris non redit in caput suum, hoc est in idem punctum anni Iuliani, a quo profecta est, nisi post nouemdecies octo annos, qui fiunt anni 152. Sed Calippus & alij recte perspexerunt nouemdecim Tetraeteridas periodo peragendae satis esse. In qua embolismi nouem fiunt: ἐξαιρέσις viginti tres. hoc est nouemdecim ordinariae, & quatuor extra ordinem, vt fiat periodus tota dierum 27759. qui sunt anni Iuliani solidi 76. Nouemdecies enim dies 1447 consurgunt in 27763. Differentia, dies 4. qui eximendi sunt in illa periodo annorum 76. praeter illam ἐξαίρεσιι, quam diximus seruari solitam quarto anno Tetraeteridis. Cum autem Cicero docuerit aliquando biduum de mense detrahi solitum, manifesto indicat eidem mensi, cui competit ordinaria ἐξαίρεσις, attributam fuisse etiam extraordinariam: ita vt mensis ille δισεξαιρεσιμαιος habuerit tantum dies XXVIII. Hactenus explicauimus rationem anni Graeci post tot saecula penitus ignoratam. Nunc de singularum Graeciae nationum anno dicendum, ac primum de anno Attico. Nam eius gratia hunc laborem praecipue suscepimus.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
