Latin
200.5 to 200.6
Scaliger, De emendatione temporum 200.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius regis annus primus incidit in 123 Nabonassari, vt nos docet Ptolemaeus. Erat autem annus periodi Iulianae 4089, cyclo Solis primo, Lunae quarto. Quare casus loiachin, vt docet Ezekiel Propheta, incurrit in annum Nabopollassari vicesimum quintum, periodi Iulianae 4114. Casus autem Sedekiae sequiturhunc decennio toto. Quare is erat annus periodi Iulianae 4124, indubitato ratiocinio, vt suo loco videbimus. Detrahantur igitur 3360 anni mundi a 4114 annis periodi Iulianae. Remanent anni periodi Iulianae 764 absoluti, differentia scilicet annorum mundi, &periodi Iulianae. Ergo primus annus mundi incurrit in Iulianae periodi annum 765, cyclo Solis nono, Lunae quinto. Annus vero primus periodi Iudaicae, quemadmodum iam diximus, incidit in 954 eiusdem periodi Iulianae. Deducantur 765 de 954. Relinquitur differentia vtriusque periodi, Iulianae &Iudaicae, anni 189. Quamobrem hic De emendat. temporum lib. V. A hic annus, quem vulgus putat a Christo 1582, est mundi 5531, periodi autem Iulianae 6295. quem scis esse 159 periodi octauae Tropicae. Aufer 159 ab annis mundi 5531. Remanent 5372. Rursus aufer octo periodos Tropicas 5184.