Latin
202.1 to 202.3
Scaliger, De emendatione temporum 202.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Annus priscus Hebraeorum aequabilis nunquam redire solet in gratiam cum Aegyptiaco, nisi post ἐπαγομενας Hebraicas, quae semper incipiunt a die 26 mensis illius Aegyptiaci, cuius initium ingreditur mensem Octobrem. Neomenia vero Pharmuthi illius anni congruit cum 16 Octobris, feria 3: Επαγόμεναι Hebraicae 10 Nouemb. Neomenia mensis primi Hebraici XV Nouembris, eadem scilicet cum neomenia Pachon Aegyptiaci. Secundus mensis idem cum Payni, XV Decembris, feria vini. Cuius die XVII, quae competit vltimae Decembris, Diluuium caeptum, anno Iudaico 1467, Casseu xim, vero plenilunio confecto. Tisri, 6. 22. 840, feria vni, Octobris XX, cyclo Iudaico ii, Dionysiano vii, τοξδνος xix. Erat enim annus 172 periodi caelestis tertiae. Neomenia κριῶνος feria III. Differentia annorum 1465 praeteritorum, dies 11. 7. 720. Aufer a 52. 18. Remanent dies a Kal. Martij 41. 10. 360. Cuius vltimus competit X diei Aprilis, in litera B, quae eo anno fuit feria tertia, cum cyclum Solis 12 fuisse demonstrauerimus. Itaque neomenia τξ δνος feria V, vt docet Laterculus mensium caelestium, Decembris xiI. Hic annus Christi 1582 est 3876 a Diluuio, vltimus vtique cycli Lunaris 204 eorum, qui ab eo tempore fluxerunt. Quare is fuit annus periodi magnae Iulianae 2420. &2421 est annus Soteriorum Noae. Porro, vt Simplicius scribit, Callisthenes retulit, anno, quo capta fuit Babylon ab Alexandro, Chaldaeos non amplius, quam mille, nongentorum, &trium annorum memoriam repetiuisse, cum eos ipse de antiquitate &originibus rerum Chaldaicarum percontaretur. Babylon capta est anno periodi Iulianae 4383, qui annus praecedit primum Calippicae periodi. De quibus annis deducto tempore antiquitatis &originum Chaldaicarum nempe annorum 1903, remanent anni periodi Iulianae 2480. quorum, &diluuij differentia est 60 duntaxat. Igitur in tanta obscuritate rerùm non multum abludit epilogismus Chaldaicus a Mosaico. Sane verus iste est, quem proposuimus. Scribit vero Moses, continuos quadraginta dies pluisse, hoc est ab vltima Decembris ad ix Februarij, in qua repressa est pluuia. Praeterea 150 dies aquas intumuisse, qui dies complectuntur illos quadraginta. Itaque ab vltima Decembris 150 dies putati desinunt in 28 luni.