# De emendatione temporum 202.4-6

Scaliger, De emendatione temporum, 202.4 to 202.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/202.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/202.4

Fuit autem annus ille Iulianus bisextilis. Deinde fine illorum dierum quieuisse Arcam in montibus Ararat, eumque diem fuisse 17 mensis septimi. A neomenia primi mensis, hoc est XV Nouembris, ad 28 Iunij, anno bisextili, cyclo Solis xIII, putantur dies 197. qui manifesto desinunt in 17 mensis septimi. Neomenia mensis decimi caepta sunt capita montium videri, hoc est XI Augusti, 26 Tybi. Neque vllum tempus amplius designat Moses. Tantum addit 40 dies Noam sustinuisse, quibus praeteritis coruum emiserit. Primus dies mensis decimi est 271a capite anni. Qui adiectis 40, fiunt 311. Magnum deinde hiatum temporis tacitus praeterit, quantum scilicet coruus tandiu eundo redeundo transegerit, donec terra penitus a diluuio exaruisset. Qui sunt sine dubio tot dies, quot expectauerat antequam coruum emitteret: qui ad 31 adiuncti fiunt simul dies 351. His adde 14, quibus bis emissa columba. Fiunt omnes 365 dies anni aequabilis Hebraeorum, desinentes in 26 Phamenoth, Nouembris iX. Sequens annus incipit feria vi, Nouebris xiiii, litera C, simul cum neomenia Pachon. Neome nia mensis secundi Hebraici, & Payni Aegyptiaci, xiii Decembris, feria prima, in cuius 27, Diluuij aquae penitus exaruerunt. Itaque 28 eiusdem, feria VII, egressus De emendat. temporum lib. V. egressus Noah Soteria & εχαοιστήρια immolauit Deo, Ianuarij X, cyclo Solis xiiii, anno periodi Iulianae 2422ineunte, Tebeth sexta. Huius anni menses in conspectum vnum coniecimus, vt eos, qua cum Aegyptiacis, & Iulia

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
