Latin
TABELLA MENSIVM
Scaliger, De emendatione temporum 203-2
Unproofread scanNot analysed yet
ponimus annos illos Lunares fuisse, &Noah ingressus est Arcam 17 mensis secundi, deductis 46 diebus de quantitate anni Lunaris, remanent dies 308. praeterea si anno sequenti, mensis secundi die 27 egressus est, adiectis 57 diebus ad 308, consurgunt dies anni Solaris 365. Sed quanuis haec arguta sunt, tamen vera non sunt, cum, vt dixi, menses illi aequabiles fuerint, atque omnes C tricenum dierum. DE EXODO HEBRAEORVM. DDITIS 797 ad annos periodi Iudaicae 1466, mundi 1656, periodi Iulianae 2420, differentia scilicet diluuij &Exodi, habebis verum interuallum vsque ad Exodum, annos Iudaicos 2263: mundi 2453: periodi Iulianae 3217. sed annus mundi est ipse annus exodi: annus vero Iudaicus &Iulianus, est terminus interualli a Soteriis Noae ad Exodum. Nam instabat annus Iudaicus 2264, periodi Iulianae 3218, cyclo Solis 26, Lunae vii. Thoth praecedens Kal. Septemb. feria iit, cyclo Solis 25. ἐπαγόμεναι Hebraicae 26 Paophi. Neomenia primi mensis &Athyr Aegyptiaci, 31 Octobris: Neomenia septimi mensis Hebraici &Pachon Aegyptiaci, 29 Aprilis, feria quinta, cyclo Solis 26. Exodus feria quarta ineunte in litera F, nocte, quae sequuta est XI Mai, in qua primus agnus Phase &ἐξιτήρια immolata. Ab eo tempore septimus mensis caeptus dici primus, manentibus tamen Epagomenis in antiquis sedibus Autumni, capite anni anteuertente 26 Octobris, vbi nascente mundo fuit initium Librae. Itaque, cum caput anni attigerat 26 Octobris, ἐπαγόμεναι transferebantur in mensis sequentis Aegyptiaci diem vicesimam, intercalato mense integro. Idque fiebat omni 120 anno vertente. Nam ἐπαγομένας in antiquis sedibus mansisse perspicue ostendit Moses, cum praecipit Hebraeis exeunte anno σκηνοπηγίαν solenne celebrare. Nam vltimi dies anni exiti sunt ἐπαγόμεναι, &primo mensi antiquo competebat σκηνοπηγία, cui ex diametro respondebat solenne Paschatis. Quemadmodum enim xV mensis primi in anno prisco respondebat XV mensis septimi, qui est A primus in anno nouo: ita etiam σκηνοπηγία respondet τα πάχατι, καὶ ἄμφω διαμετροῦσν ἀιήλοις. Secundus mensis anni noui, qui est octauus prisci, figit neomeniam in 29 Mai, feria vii. cuius XV dies competit duodecimae Iunij, feria vti, in qua coturnicum nubes genti Hebraeae caelitus demissae. Octauo die post, 22 eiusdem mensis primum Sabbatum celebratum, 19 Iunij.