# De emendatione temporum 207

Scaliger, De emendatione temporum, DE ILII EXCIDIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/207

Agis & Cercylus idem volunt apud Clementem Alexandrinum, cum scribunt llion captum, μὴνὸς Ἴανέμου ὀγδόη φθίνοντος, si modo Panemus non est Hecatombaeon, aut Scirrhophorion, sed Thargelion: item Hellanicus. Addit Clemens: καὶ τινες τῆν τὰ Ἀττικα συγγράψα μένων, ὁἰδόῃ φθίνοντος (θαργηλιωνος) βασιλεύοντος τὸ τελευταιον ἔτος Μενεσθέως, πληθυούσης σελήνης. Itaque necesse est alium annum ab hoc diuersum fuisse. imo nullum fuisse omnino necesse est. quia in Tetraeteride Attica nullius Thargelionis dies 23 incurrit in plenilunium. Sed eodem anno ὁγδοη ἰσταμένου habuit plane confectum plenilunium. Ad probandam sententiam suam adiicit: νὺξ μὲν ἔὴν μεσάτα, φησὶν ὁ τὴν μικρὰὶ ἰλιάδα πεποιηκὼς, λαμπρὰ δʼ ἐπέτελλε σελάνα. Sed pace eruditi scriptoris dixerim. λαμπρὰ ἐπέτελλε σιλάνα, non intelligitur de plenilunio, sed de Luna media nocte oriente, quod fit quarto, aut quinto die post plenilunium confectum. Itaque longe dissentit. ab Ephoro. Vtrum sequutus sit Virgilius, plenilunium, aut quartum diem a plenilunio, incertum est, illis versibus: Et iam Argiua phalanx instructis nauibus ibat Indubitatum igitur, A Tenedo tacitae per amica silentia Lunae. & immutabilem annum capti Ilij deprehendimus 3533. Cuius epochae hic anC nus decurrit 2762 vsque ad XVi Iunij, à quo incipiet annus 2763.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
