# De emendatione temporum 209.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 209.5 to 209.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/209.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/209.5

At Socrates in historia Ecclesiastica confert eius obitum in annum primum Olympiadis 271. Erat enim annus Christi 308, cycli Solis nonus, qui est bisextilis. Rursus Constantinus Magnus decessit anno Christi 337, die Pentecostes, qui inciderat in 22 Mai, anno vltimo Olympiadis Iphiteae 278. Socrates ait decessisse anno secundo eiusdem Olympiadis. Erat enim annus cycli decimus, secundus a Bisexto. Constantius Constantini F. decessit anno Christi 360, Tauro, & Florentio COSS. Quod probatur anno antecedente, quo adeo magna Solis defectio fuit, vt diu lux ex oculis hominum erepta fuerit paulo ante Veris initium, vt scribit Ammianus. Quam eclipsim constanter affirmamus incidisse in XV Martij anno Christi vulgari 359, cyclo Solis 18, quo anno CosS. erant ipse Constantius decimum, & Iulianus ὁ παραβάτης tertium. Itaque cum consulatus Tauri & Florentij hos coss. secutus sit, sub quo decessit Constantius, non dubium eum anno Christi 360, cyclo Lunae 19 obiisse, Nouembris ini, anno vltimo Olympiadis 284.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
