# De emendatione temporum 21-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE PERIODO ATTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/21-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/21-2

erant Trieterica Bacchi, quae tertio quoque anno recurrebant. Quare velit nolit Gaza, Anthesterion mensis confertur in exitum hiemis. Neque est cur adeo Philostrato iniquus sit, quod Anthesterionem videatur in tempus veris reijcere. Neque enim solus Philostratus hoc scripsit. Scribit idem & Appianus, cum dicit Caesarem dictatorem μηνὸς Ανθεστηριωνος à coniuratorum factione in Senatu oppressum & caesum fuisse. Sed & Plutarchus grauissimus scriptor illi obijciendus, qui Athenas a Sulla captas prodit mense Martio, eumque mensem ανθεστηριῶνα Athenis dici. Idem etiam scriptor in Symposiacis ita clare loquitur, vt per illum Gazae muto esse liceat. καὶ μὴν οἷνὸν γε νὲον οἱ πρωίάιτατα πίνοντες Ἀνθεστηριῶνι πίνοισι μηνὶ μετὰ χειμῶνα. καὶ τὴν ἡ μέραν ἐκεῖνην ἡμεῖς μὲν ἀγαθοδ δανμονος, Αθηναιοι δὲ Γιθοιγίαν καλουσι. Mensem Αιθεστηριῶνα μετὰ χειμωνα collocat, non ante hiemem, vt Gaza: cum Seneca etiam dicat illa Dionysia celebrari, cum iam pulso sidere brumae tertia Soles euocat aestas. Cum igitur alterum mensem a Posideone Gamelionem Gaza ita, vti debuit, collocauerit, sane tertius a Posideone erit Anthesterion. proinde septimus ab Hecatombaeone. Harpocratio: Ανθεστηριὼν ὅδδοος μὴν τπτ πὰρʼ Ἀθηναροις, ἱερὸς Διονύσου. Ἰστρος δὲ ἐν τοῖς τῆς συναγωγῆς κεκλῆσθαὶ φησιν αὐτὸν διὰ τ πλειστα τῶν ἐκ γῆς ἀνεῖντότε. Ne Gaza quidem, si reuiuiscat, dubitare possit, Anthesterionem mensem vernalem fuisse. Demosthenes περὶ στεφάνου· ἐπὶ ἱερέως Κλιναγόρου ἑαρινης Πυλαίας ἔδοξε τοῖς Πυλαγόραις. Subijcit Demosthenes: λέγε δὴ τοῖς χρόνοις, ὡν οἷς ταῦτα ἐγένετο. Χρόνοι. Ἀρχων Μνησιθείδης, μηνὸς Ἀνθεστηριῶνος ἔκτη ἐπὶ δεκάτη. Vides ἑαριὴν πυλαίαν mense Anthesterione. quod non fieret, nisi Anthesterion fuisset ἑαρινὸς μὴν. Vnum locum producam, qui omnium instar esse poterat.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
