# De emendatione temporum 212-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE PRIMIS PALILIBVS VRBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/212-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/212-2

DE PRIMIS PALILIBVS VRBIS. Omani tempora non annis Vrbis, sed Consulibus suis signabant. Hinc annus verus primordiorum Vrbis ignorari caeptus. adeo vt Ennius scripserit, ab Vrbis natalibus ad sua tempora annos fluxisse septingentos, cum tamen nondum instaret sexcentesimus, quando Septingenti sunt paulo plus, aut minus anni, id scribebat: Augusto augurio postquam incluta condita Roma st. Atque haec ignoratio tandiu mentes Romanorum occupauit, donec Varro, vt inquit Censorinus, nunc diuersarum ciuitatum conferens tempora, nunc defectus eorum, & interualla retro dinumerans, eruit verum: lucemque ostendit, per quam numerus certus non annorum modo, sed & dierum iniri possit. Cicero quoque in Academicis ita Varronem compellat: Tu aetatem patriae, tu descriptionem temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedem regionum, & locorum, tu omnium diuinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, caussas aperuisti. Varroni igitur aetatem patriae patefactam, & descriptionem temporum debent Romani. Sed frustra est, quod in hac re certitudinem quandam exigunt, & aucupantur non solum recentiores, sed & veteres: cum coniecturis potius, quam probabilibus rationibus, de natalibus Vrbis cum Varro, tum alij post eum disserant. Non enim constat inter eos. Neque mirum: cum eam rem sero tractare caeperint, & nullus certus character eius rei statui possit. Varroni tamen, qui primus omnium, & omnium diligentissime non sine gloria ista perquisiuit, potius accedendum putem, quam alijs, qui nescio ob quam caussam ab eo dissentiunt. CenDe emendat. temporum lib. V. A Censorinus igitur ex sententia Varronis refert annum Iphiti 1014 esse 991 Vrbis conditae. Hoc modo Roma condita fuerit Palilibus, quae proxime annum quartum Olympiadis vi praecesserunt, cyclo Lunae iX. Itaque 8 addenda annis Vrbis secundum Varronem ad cyclum Lunae inuestigandum.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
