# De emendatione temporum 213.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 213.1 to 213.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/213.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/213.1

Nam annus Iphiti 1014 caeperat cyclo xi. Adde 8 ad 991. Diuide per VIII. Remanent XI. Idem volunt Plutarchus, Eutropius, alij. Longe hinc discedit sententia Vellei: quia natalibus Vrbis ad Consulatum M. Vinitij Quartini, & C. Cassij Longini lurisconsulti, colligit annos 781: qui cum fuerit annus 17 Tiberij, manifesto habuit cyclum Lunae XVII. Vndecim ergo ad 781 addenda, vt habeas cyclum Lunae. Hac ratione Roma condita fuerit cyclo Lunae xri, anno Olympiadis VIi secundo. quod accepit a L. Tarrutio Firmano Velleius. Nam anno secundo dictae Olympiadis, annis Iulianis duobus, diebus 309, ante Thoth primum Nabonassari, postridie Palilium, vt quidem ea digessit C. Caesar, Sol defecit hora 19 post meridiem Palilium Alexandriae. Motus latitudinis Lunaris, gr. 274. 42. 48'. Anomaliae, gr. 9. 48. 53'. Medius motus maior vero gr. 0. 43'. Solis medius motus in gr. 28. 27. 24' Arietis, & quidem minor vero, gr. 1. 11. 53'. Distantia coniunctionis mediae, gr. 1. 54. 53. Secuta est vera mediam hor. 4. fere, Romae. Alexandriae quinque. Lunae Latitudo distabat a nodo euehente in Boream, gr. 3. 59. 48', tempore verae coniunctionis. Plutarchus defectionis Solaris meminit, sed in annum tertium Olympiadis ini confert cum Varrone. ἐκείνὴν δὲ τὴν ἡ μέραν, inquit, ἐν ἡ ὁ Pωμύλος τὴν πολιν ἔκτισεν, ἀτρεκῆ τριακάδα τυχεῖν λέγοισι, καὶ σύνοδον ἐκλειπτικὴν ἐν αὐτῇ γενέσα σελήνης πρὸς ἢλιον, μν ἔιδέναι καὶ Ἀντί μαγον οἷον.α) τὸν Τηῖον ἐποποιὸν, ἕτει τρίτῳ τῆς ἕκτης ὀλυμπιάδος συμπεσοόσεν. Cicero coniunctionis luminarium meminit, nulla mentione defectionis. Eius verba haec sunt libro de diuinatione secundo: L. quidem Tarrutius Firmanus familiaris noster in primis Chaldaicis rationibus eruditus Vrbis etiam nostrae natalem diem repetebat à Palilibus, quibus eam à Romulo conditam accepit: Romamque, cum esset in iugi Luna, natam esse dicebat: neque eius Fata canere dubitabat. Tarrutius tamen non videtur autor illius sententiae, cum & ante illum ita senserit Polybius. Hinc colligere licet quo iudicio legenda sint scripta Solini, qui scribit L. Tarrutium censuisse Romam conditam Sole in Tauro, Luna in Libra constitutis, &, si Dijs placet, Mercurio & Venere Soli oppositis in septimo signo a Solis loco.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
