# De emendatione temporum 215-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE INITIO MERODAC SIVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/215-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/215-2

DE INITIO MERODAC SIVE MARDOKENPADI. ABONASSARO patri successit Mardokenpadus, prima parte nominis Merodach dictus Esaiae prophetae, & libro Regum secundo. Cuius nominis compositio haec est 79–7977179, Merodach-ken-pad. Cum hic dicatur filius Bel- adan Esaiae, Nabonasar manifesto est Bel-adan. nisi forte filium pro nepote posuit, quod non raro solet Hebraismus. Ita Nabonasar fuerit filius Beiadan. Nabonasari Merodac. Quidam boni, & diligentes viri scribunt hunc Merodach inuasisse regnum Babyloniae, atque per vim occupasse, cum is antea cum Asaradone Assyrio regnasset: quasi Merodach fuerit Assyrius. Haec prodierunt ex illa mendaciorum officina Annij Viterbiensis, qui somnia sua sub nominibus Berosi, Philonis, & aliorum publicauit. Sciant igitur Merodach esse nomen Babylonium, neque vnquam illum Regem vagijsse in Assyria, non magis, quam Asaradonem in Babylonia. Boni viri, qui diligentia sua lectorum suorum studia & fauorem promereri poterant, sola mentione Berosi Anniani, & illius Philonis, & Metasthenis auertunt illos a lectione librorum suorum, & Chronologiarum. Nam quid veri in ratione temporum videre poterunt, qui non sentiunt illos libros memoria auorum confictos in Italia fuisse? Putabam in tanta luce literarum eos hoc videre posse. sed frustra, quantum video.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
