# De emendatione temporum 216

Scaliger, De emendatione temporum, DE INITIO MERODAC SIVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/216

Annus igitur Merodach primus est 27 Nabonassari, vt ex Ptolemaeo cognoscimus. Proinde est periodi Iulianae 3993. Huius regis tempus confert historiae Regum Iuda. DE EXCESSV ROMVLI. OMVLO ab omnibus attribuuntur anni 37, ab initio scilicet eius regni ad excessum eiusdem: qui habet characterem certissimum, defectionem Solarem, anno primo Olympiadis XVI, Mai 24, Emense & semisse ante secundum annum eiusdem Olympiadis. Annus erat Nabonassari 33, Choiac 6, cyclo Lunae 9. Ad quod tempus colliguntur motus medij latitudinis gr. 275. 48. 34. Anomaliae Lunaris, gr. 54. 20. 34. Quare medius motus maior vero gr. 3. 48. Locus medius Solis 26. 57. 25 Tauri. Vbi medius motus minor vero gr. 0. 7. Distantia coniunctionis mediae gr. 3. 55'. Secuta est vera mediam hor. 7. 38'. Coniunctio media Romae hor. 20. 48' post meridiem. Lunae latitudo distabat a nodo ascendenti in Septentrionem gr. 2. O'. 34. Seneca ad Lucillium lib. XIX Epistolarum: Cum Ciceronis librum de Republica prehendit hinc Philologus aliquis, hinc Grammaticus, hinc Philosophiae deditus: alius alio curam suam mittit. Philosophus admiratur contra iustitiam dici tam multa potuisse. Cum ad hanc eandem lectionem Philologus accessit, hoc subnotat, duos Romanos Reges esse, quorum alter patrem non habet, alter matrem. Nam de Serui matre dubitatur. Anci pater nullus. Numae nepos dicitur. Paulo post: Aeque notat Romulum perijsse Solis defectione. Haec Seneca. Locus vero Ciceronis, quem intelligit, superest hodie beneficio Macrobij ex reliquijs vi libri de Republica seruatus. Verba Ciceronis: Nanque, vt olim deficere Sol hominibus, extinguique visus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa penetrauit: ita quandoque eadem parte Sol, eodemque tempore iterum defecerit: tum signis omnibus ad idem principium stellisque reuocatis expletum annum habeto. Si igitui verum est, Romulum & 27annos regnasse, & defectione Solis perijsse, ergo Vrbs condita fuerit anno 24 Iphiti, vt Eusebius, & Chronologus vetus apud Clementem volunt. Praeterea decessus Romuli incurrerit in annum periodi lulianae 3999. Fortasse is annus attributus morti Romuli ex coniectura Astronomorum, praecipue L. Tarrutij Firmani, qui haec diligenter perquisiuit, cum tamen Romanis non magis constare potuerit de morte Romuli, quam de Natalibus Vrbis. Quia tamen ea est ipsa eclipsis, in quam Romuli excessum contulit Cicero, propterea referendam censui. Quod autem adijcit Cicero, eclipsin ad eundem locum, eandemque partem Zodiaci, eundemque diem nunquam redituram, nisi magno orbe saeculorum vertente, tam falsum est, quam condonandum illi, qui cum Eudoxo, & alijs fere omnibus veteribus, putauit in enneadecaeteride Metonis omnia signa ad Solem referri, vt plenius libro secundo a nobis disputatum. quanquam non de enneadecaeteride, sed de immani saeculorum numero intelligit. Non enim Solem ad Signa, & inerrantes, sed ea potius ad Solem in exitu enneadecaeteridis referri putabant, ridicula sententia. AlioDe emendat. temporum lib. V. Alioqui constat cyclo enneadecaeterico vertente easdem eclipses, saltem, vt κυριώτερον loquar, eorundem siderum referri. Exempli gratia: Eclipsis Lunae quae contigit anno Dominico vulgari 1558, Aprilis 2, eadem relata est anno 1577, cyclo Lunae vertente, scrup. 13serius, quam illa prior.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
