# De emendatione temporum 217-2

Scaliger, De emendatione temporum, REGIS IVDAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/217-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/217-2

REGIS IVDAE. Nitium Ezekiae Pij Regis necessario cadit in annum Sabbaticum. Nam annus illius Regis Xv fuit Sabbaticus. Quod ita probamus: Anno Ezekiae xim Senacherib minitatus est ruinam, incendium, & internecionem Hierosolymitis: quos metu consternatos cum Rege Esaias Propheta alloquens ita dicit: Horno prouentum frugum vetustum percipite. Anno proximo ijs, quae sponte nascentur, vescimini. Tertio anno serite, metite, & eorum prouentu fruimini. Quod eleganter a Propheta Hebraice enunciatum est, id Latinus sermo consequi non potuit. Melius Graece dixerim, & planius: τῆτες τῆς προσόδου τν καρπῶν φάγεσθε. εἰς νέωτα τνν ἀσπάρτων, καὶ ἀγεωργήτων. τρίτῳ ἔτει σπείράτε, καὶ ἀμήσατε, ἀμπελῶνας φυτέετε, καὶ τν καρπῶν ἀὐτῦ φάγεσθε. Si quartodecimo anno, quo Senacherib imminebat excidio Hierosolymorum, iubentur Hebraei fructus suos colligere: ergo seuerant, & agros, & vineta coluerant. Rursus si sine satione & agricolatione, praecipiuntur, illis, quae sponte nascuntur, vesci, vt sunt fructus arborum, αὶ ὀπωραι, καὶ τὰ ἀκρέδρυα, manifesto fuit annus Sabbaticus, qui erat XV regni Ezekiae. Quare collatis interuallis antecedentibus, a fundamentis templi, & subsequentibus, a capto Sedekia, annus primus Ezekiae incurrit in periodi Iulianae annum 3984 ab autumno, vnde incipit annus Sabbaticus, & pertinet atque continuatur ad sequentem 3985. Is autem est periodi Iudaicae 3031 sine vllo dubio. Collige annos regum Iuda a fundamentis templi ad primum annum Ezekiae. Inuenies interuallum 288 annos. qui ab epocha fundamentorum templi continuati desinunt in annum Iudaicum 3031. Qui annus plane Sabbaticus est, vt ex diuisione per septem constat. Itaque multum prodest obseruatio anni Sabbatici, quae non minus certa est, quam Indictio Constantiniana. INITIVM NABOPOLLASSARI REGIS CHALDAEORVM. Abopollassar, qui à Beroso Chaldaeo Ναβουλάώναρος citante Iosepho, sed emendatius ab Eusebio Ναβοπολλάώαρος, quomodo & a Ptolemaeo, dicitur: is igitur Nabopollassar fuit pater magni Nabuchodonosori, vt testatur idem Berosus apud Iosephum, & Eusebium, qui totius Syriae, & Asiae imperium obtinuit. Quare ab initio eius imperij aera instituta, vt a Nabonassaro. Primusque eius annus consurgit a 123 Nabonassari. Nam eius quintus annus erat 127 Nabonassari, quo eclipsis Lunae fuit, Athyr 27, cyclo Lunae 8, Aprilis 21. Haec aera imprimis Biblicae historiae studiosis notanda est, cum sit ea, qua vtitur Ezekiel Propheta.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
