Latin
DE INITIO NABVCHODONOSORI
Scaliger, De emendatione temporum 219
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quod διώρυξ Euphratis diducta est iussu regis cuiusdam Babylonij, inde Nehar malca dictum fuit ramentum illud Euphratis Ammiano, &Plinio. A praefecto autem Chobare, qui iussu Regis diduxit, dictum illud flumen Chobar, vel Chabor. Plinius: Sunt, qui tradunt Euphraten Chobaris Praefecti opere diductum, vbi eum diximus findi, ne praecipiti cursu Babyloniam infestaret: ab Assyrijs vero vniuersis appellatum Armalcar, quod significat regium flumen. Sed in Plinio corrigendum Neharmalcha. NↃγpnnι. Non igitur distinguitur ποταμὸς βασιλικὸς Strabonis ac Ptolemaei a Chobar Ezekielis. Est &ἀβόῤῥας eisdem autoribus, qui Aborra dicitur Marcellino. sed non est χαβόῤῥας. Sane negari non potest Regium flumen Plinij esse Chobar Ezekielis. Fuit &Chobar praefectus temporibus Alexandri. Sed iste noster multis saeculis ante eum fuit.