# De emendatione temporum 219

Scaliger, De emendatione temporum, DE INITIO NABVCHODONOSORI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219

Nam quod διώρυξ Euphratis diducta est iussu regis cuiusdam Babylonij, inde Nehar malca dictum fuit ramentum illud Euphratis Ammiano, & Plinio. A praefecto autem Chobare, qui iussu Regis diduxit, dictum illud flumen Chobar, vel Chabor. Plinius: Sunt, qui tradunt Euphraten Chobaris Praefecti opere diductum, vbi eum diximus findi, ne praecipiti cursu Babyloniam infestaret: ab Assyrijs vero vniuersis appellatum Armalcar, quod significat regium flumen. Sed in Plinio corrigendum Neharmalcha. NↃγpnnι. Non igitur distinguitur ποταμὸς βασιλικὸς Strabonis ac Ptolemaei a Chobar Ezekielis. Est & ἀβόῤῥας eisdem autoribus, qui Aborra dicitur Marcellino. sed non est χαβόῤῥας. Sane negari non potest Regium flumen Plinij esse Chobar Ezekielis. Fuit & Chobar praefectus temporibus Alexandri. Sed iste noster multis saeculis ante eum fuit.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
