Latin
DE ANNO CAPTI SEDEKIAE, ET
Scaliger, De emendatione temporum 220
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem neque in anteriora promoueri, neque vllo modo innouari possit annus capti Sedekiae, primum patet per annos Nabopollassari: deinde per excessum nimium. Moueri enim illius anni terminus non potest, nisi per alios septem annos, cum fuerit Sabbaticus. quod nimium quantum recederet a vero. Errant igitur, qui majus interuallum statuunt inter Exodum, &captum Sedekiam, quam annorum 907, &in aliam Olympiadem, quam 47hunc casum conferunt, cum Clemens Alexandrinus, &post eum Eusebius eandem Olympiadem ponant.