# De emendatione temporum 220-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE ANNO PRIMO HEWILMERODACH. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/220-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/220-2

DE ANNO PRIMO HEWILMERODACH. Abuchodonosor annos XLIII solidos imperauit, autore Beroso Chaldaeo apud Iosephum, & Eusebium. Porro tricesimus septimus annus capti lechoniae est primus Hewilmerodachi eius filij, cui competit annus periodi Iunanae 4150. Aufer 43 annos a 4150. Relinquitur 4107annus periodi Iulianae, quod est initium Nabuchodonosori. Hoc modo anno 44 ineunte videtur decessisse Nabuchodonosor. Hewilmerodachi, & aliorum regum, qui illi successerunt, meminit idem Berosus apud Iosephum: qui scriptor vtinam extaret vel ea lege, vt Annianus ille eius nominis insessor tardipedi deo daretur. DE INITIO CYRI. Votquot temporum rationes disputarunt, vetustissimi, & eruditissimi scriptores, nemo non eorum Cyri annum primum in primum Olympiadis LV contulit, Diodorus Siculus, Thallus, Castor, Polybius, Phlegon, vt scribit autor vetustissimus, & eruditissimus Tatianus. Idem testatur & Africanus apud Eusebium his verbis: μετὰ δὲ ὁ τῆς ἀἰχμαλωσίας ἕτη Κῦρος Περσῶν ἐβασιλευεν, ᾧ ἑτει Ὀλυμπιαὶ ἥσθη νέ, ὡς ἐκ τεν βιβλίσθηκων Διοδώρου, καὶ τῶν Θαγλοὸ καὶ Κάστορος ἰστοριῶν, ἔτι δὲ Ἴολυβίου καὶ Φλέγοντος ἐσιν ερεν, ἀλλὰ καὶ ἑτέρων, οἷς ἐμέλλησεν Ὀλυμπιάδων. ἅπασι γὰρ συνεφώνησεν ὁ χρόνος. Tempus congruit anno periodi Iulianae 4154, anno 47 post initium Nabuchodonosori, Nabonassari autem 188. Agathias libro secundo scribit Persarum priscum regnum a Cyro per 228 annos durasse, quibus deductis de anno 4382 periodi Iulianae, in quo victus fuit Darius vltimus, remanent anni 4154, initium Cyri videlicet. DE INITIO CAMBYSAE REGIS PERSARVM. PVD Ciceronem in libris de Diuinatione Cyrus dicitur XXX annos vertentes imperasse. Nam Cyro exponenti somnium suum Magi Rdixerunt, ex triplici appetitione Solis XxX annos eum regnaturum portendi. Quod, inquit Cicero, ita contigit. Nam ad septuagesimum peruenit, cum quadraginta annos natus regnare caepisset. Totidem illi attribuuntur a Ctesia, & alijs. Peruenit igitur vsque ad finem anni Nabonassari 218, & 219 erit initium Cambysae. Quod & confirmatur obseruatione deliquij Lunaris apud Ptolemaeum anno Nabonassari 225, Phamenoth 17, Iulij 16. Qui annus cum ab ipso Ptolemaeo conferatur in vii Cambysae, ergo primus Cambysae incidit in 219 Nabonassari. Neque vero dubitari potest de harmonia, quae etiam obserDe emendat. temporum lib. V. A obseruationibus caeli confirmatur. Sed & Theagenes Rhegiensis vetustissimus temporum scriptor sub hoc Rege vixit, ex quo Graeci veram eius Regis epochen nancisci potuerunt. Huius regis initio competit annus 4185 periodi Iulianae.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
