# De emendatione temporum 220

Scaliger, De emendatione temporum, DE ANNO CAPTI SEDEKIAE, ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/220

Quod autem neque in anteriora promoueri, neque vllo modo innouari possit annus capti Sedekiae, primum patet per annos Nabopollassari: deinde per excessum nimium. Moueri enim illius anni terminus non potest, nisi per alios septem annos, cum fuerit Sabbaticus. quod nimium quantum recederet a vero. Errant igitur, qui majus interuallum statuunt inter Exodum, & captum Sedekiam, quam annorum 907, & in aliam Olympiadem, quam 47hunc casum conferunt, cum Clemens Alexandrinus, & post eum Eusebius eandem Olympiadem ponant.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
