# De emendatione temporum 221

Scaliger, De emendatione temporum, DE INITIO DARII FILII HYSTASPIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/221

DE INITIO DARII FILII HYSTASPIS. Ambysae annos VTT, menses V attribuit Herodotus. qui a 219 Nabonassari putati desinunt in 226 eiusdem Nabonassari. Quod Rε verum esse & obseruatio eclipsis Lunaris apud Ptolemaeum conuincit, anno 20 Darij, Nabonassari vero 246, Epiphi 29. Quod tempus congruit 20 Nouembris, cyclo Lunae 13. Quod si annus vicesimus Darij erat 246 Nabonassari: ergo primus Darij fuit 227. Quinque vero menses vltimi Cambysae, item septem menses, quibus per vim regnarunt Magi, debentur anno Nabonassari 226. ita vt indubitatum initium Darij statuatur in 227 Nabonassari, non solum ita historiae tenore exigente, sed & obseruatione eclipsis adtestante. Quin & altera eiusdem sideris defectio obseruata anno 31 Darij non dicam omne dubium tollit, quia nullum est: sed veritati fauet. Ea eclipsis incidit in annum Nabonassari 257, Tybi 3, Aprilis 25, cyclo Lunae V. Si 257 est annus 31: sequitur, vt 227 sit annus primus. Quare initium Darij magni, filij Hystaspis congruit anno periodi Iulianae 4193. DE ANNO CONSVLATVS IVNII BRVTI ET REGIFVGII. Olybius ait Διάβασιν ξέρξου esse posteriorem funere Bruti, & Regifugio annis 28 vertentibus: qui de 297annis Iphiti, quae est epocha Διαβάσιως, deducti relinquunt annos 269, epochen Consulatus Iunij Bruti, & Regifugj. Rursus Dionysius Halicarnassensis ait funus Bruti esse posterius pugna Marathonia annis XVi. quae cum inciderit in annum Iphiti 285, deductis XVI annis, relinquitur idem annorum numerus Polybianus 269, epoche Regifugij. Is est annus periodi Iulianae 4206. At vetus Chronologus apud Clementem: ἀπὸ τῆς πρώτης Ὀλυμπιάδος ἐπὶ Pώμης κτίσιν συνάγεται ἕτη εἰκοσιτέσσαρα. ἐντεῦθεν ἐπὶ τὴν βασιλέων δύάρεσιν ὑπατοι ἐγένοντο ἐπʼ ἔτη διακόσια τεσαράκοντα τρία. Itaque minor ea est epoche anno vertente, quam Polybiana. Ita enim acciderit funus Bruti & consulatus in annum Iphiti 267 currentem. Scriptor Fastorum δύώνυμος Iohannis Cuspiniani, vt in capite Olympiadum notauimus, consulatui Bruti & Collatini apposuit characterem Kal. Ianuariarum feriam secundam, siue diem Lunae, qui est cyclus Solis vi. item epactas xxix cycli XIx Lunaris, quae epactae hodie referendae sunt ad vi cyclum Lunae. Sed error summus est iste. Quia illo anno cyclus hodiernus vi Lunaris, & cyclus vi Solaris non concurrebant. Hoc enim non fit nisi in anno sexto magnae periodi annorum 532, annoso post epocham Polybianam. Cum ergo in alterutro peccatum sit, in cyclo Solari potius peccatum videtur, quam in Lunari. Fuit igitur annus Iulianus consulatus Bruti, quintus cycli Solaris, Vi cycli Lunaris. Cui rei satis astipulatur vetus Chronologus apud Clementem, cuius modo verba produximus. Is erat annus Iphiti currens 267, periodi Iulianae 4205.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
