Latin
DE LEVCTRICA PVGNA
Scaliger, De emendatione temporum 225-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE LEVCTRICA PVGNA. Ratosthenes a belli Peloponnesiaci exitu, &expugnatis a Lysandro Athenis, ad Leuctricam pugnam putat annos XXXIIII. Bellum Peloponnesiacum finem caepit initio Veris, anno Iphiti currente 371, cyclo Lunae XV. Consequens igitur, vt anno cycli xi acciderit pugna Leuctrica. Ideo is fuit secundus Olympiadis 102. quae cum sit septima periodi, caepit cyclo X, sequens annus eiusdem cyclo xi. Quod ita esse Pausanias quoque testatur, ἄρχοντος Ἀθάνησι Φρασικλείδου. Characterem etiam addit Plutarchus, ἑκατομβαιῶνος πέμπτῃ ἰσταμενον. Erat annus 24 periodi Atticae. Hecatombaeon 27 Iulij. Pugna Leuctrica 31 Iulij, feria vi, cyclo Solis 3, anno periodi Iulianae 4343.