# De emendatione temporum 226.6-7

Scaliger, De emendatione temporum, 226.6 to 226.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/226.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/226.6

Cicero aliter de hac eclipsi scribit, primo de Diuinatione ita: Idemque mittit & signa nobis eius generis, qualia permulta historia tradidit: quale scriptum illud videmus: Si Luna paulo ante Solis ortum defecisset in Signo Leonis, fore, vt armis Darius, & Persae ab Alexandro, & Macedonibus praelio vincerentur, Dariusque moreretur. Falsum enim aut Lunam, aut Solem in Leone fuisse, cum tempore defectionis Sol medius fuerit circa 24 gr. Virginis, Luna autem vera in gr. 26. 28. 11 Piscium. A Kal. igitur Octobribus ducitur initium imperij Asiatici Alexandrei. Sed Calippum in annum sequentem initium periodi suae distulisse certum est, quod iam is mensis esset tertius à solstitio confecto, à quo volebat caput anni sumere. Praeterea anno sequenti nouilunium fuit post solstitium eadem die. Merito igitur caput periodi suae in illud tempus distulit, qui est annus periodi Iulianae 4384. Sed posteri periodos Calippicas non a Solstitio, sed a victoria Alexandri, hoc est a mense Lunari proximo post aequinoctium Autumni putare caeperunt, qui anni ab De emendat. temporum lib. V. A eo tempore Alexandrei dicti sunt, adhucque dicuntur. quorum initium consurgit a Seleuco, vt postea videbimus.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
