# De emendatione temporum 227

Scaliger, De emendatione temporum, DE PRIMO THOTH ANNORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/227

DE PRIMO THOTH ANNORVM PHILIPPI, ET MORTIS ALEXANDRI. NNI ab excessu Alexandri vocantur Philippei ab eo, quod viuente Alexandro Macedones adhuc tempora ab initio Philippi patris AleMxandri putabant. Hinc annis Macedonicis nomen relictum est, caussa sublata. Theon commentario sexto in magnum opus Ptolemaei: ἀφείλοιεν τν ἀπὸτῆς θρχῆς Ναβονασάρου κατʼ Αἰγυπτίοις ἐτέν ἄριβ τὰ μέχριτῆς Ἀλεξάνδρου τελευτῆς υκδʼ, καὶ τὰ λοιπὰ ἀπὸ Φιλίππου ἔτη χπη. Meminit etiam annorum PhilippeoB rum a morte Alexandri Censorinus, annumque, quo librum suum scribebat, qui erat a Nabonassaro 986, dicit fuisse 562 a morte Alexandri. Ergo 425 Thoth Nabonassari est primus annorum Philippeorum. Neque sequius Ptolemaeus libro iii. ἀπὸ τῆς Ναβονασσάρου βασιλείας μέχρι τῆς Ἀλεξαίδρου τελευτῆς ἔτη συνάγεται κάτʼ Αιγυπτίοις ὑκδ᾽. Si à meridie Nabonassari ad Thoth Philippeum primum interuallum est, anni 424. ergo Thoth 425 est primus annorum Philippi. Nam Alexander decessit anno 424 diebus aestiuis. Thoth vero sequens est initium annorum a morte eius, Nouembris XX, feria prima, anno periodi Iulianae 4389, anno primo Olympiadis 114. Non est autem, vt quis dubitet annos Philippicos à Philippo patre Alexandri, non ab eius fratre Philippo Aridaeo dictos. Video enim quosdam sentire, sed perperam. Porro vulgo in Aegypto mentio annorum Nabonassari paulatim sublata est, succedente in vicem annorum Philippeorum vsu. DE ANNO SELEVCIDARVM ALEXANDREO. NNI, quibus notarunt tempora Syrograeci, & Antiocheni, dicti sunt anni Philippi ab eo, quod, vt iam diximus, Macedones etiam viuo Alexandro, annos ab initio Philippi putabant, & pro Macedonicis Philippicos vocabant. Itaque & Alexandro mortuo nomen retinuerunt apud Aegyptios. Syrograeci vero & Antiocheni, quod Calippico anno vterentur praesertim in annis imperij Alexandri, nunquam annos Calippicos postea alio nomine quam Alexandreos vocarunt, etiam, cum ab alio initio, quam ab Alexandri imperio ducerentur. Vt qui ab initio Seleuci Nicanoris putantur, etiam hodie Alexandrei vocantur, & Arabice 7DDON N, hoc est aera Alexandrea, vel epocha Alexandri. Initium Se leuci Nicanoris consurgit ab anno primo Olympiadis 117, cyclo Lunae 13. adeo vt a deuicto Dario ad Seleucum, hoc est ab anno primo imperij Asiatici Alexandri, ad initium Seleuci anni sint 19, quae est enneadecaeteris Lunaris. Sic Constantinopolitani, quod eorum anni ab imperio Romano putarentur, eorumque imperium Romanum esset, Romanos sese ad hanc vsque diem vocant. Vt siquis annos Solomonis annos Dauidis vocet, non errauerit. Nam regnum Solomonis a Dauide propagatum. Quare insigniter falluntur illi, qui errorem illum putant, quod anni Antiochenorum vocentur Alexandrei. Caput horum annorum congruit anno periodi Iulianae 4402, Iudaicae 3449. Annis Seleuci Antiochenis adde 12. Habebis cyclum Lunae nostrum. Albateni vocat Terich ailkarnain. Caussam alibi reddidimus. Sed mirum eum incipere ab Elul, hoc est Septembri nostro. cum veteres omnes, hodieque omnis Ecclesia Antiochena a Tisrin priore, hoc est Octobri nostro incipiat. Eiusque hic annus currit 1893 ab Octobri. Adde 12. diuide per 19.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
