Latin
DE PERIODO ATTICA
Scaliger, De emendatione temporum 23
Unproofread scanNot analysed yet
A Pyanepsionis Calippici XVi Octobris. Hecatombaeon autem illius anni caepit XVIIII Iulij. AXVIIII Iulij ad XVI Octobris sunt dies nonaginta. qui constituunt menses Lunares Calippi tres praeteritos, &neomeniam quarti ineuntis. Nam 89 dies sunt menses tres Lunares, quibus adijce neomeniam quarti mensis, fiunt dies 90. Ergo neomenia Pyanepsionis erat quarta a neomenia Hecatombaeonis. Antecedit igitur Maemacterionem Pyanepsio, &Posideonem Maemacterio: Gamelionem Posideo, &Anthesterionem Gamelio. Reliquorum mensium ordo recte seruatur a Gaza. Quare per quadrantes anni ita vt tempora putabant Attici, digerendi sunt menses hoc modo. Male igitur menses autumnales &hiberni a Gaza Laterculum mensium Atdigesti erant. quod in hoc mensium Laterculo ticorum secundum anni quadrantes. perspicere potes. Partibus anni explicatis, superest, vt ad totum ipsum, hoc est, ad annum veniamus.