# De emendatione temporum 23

Scaliger, De emendatione temporum, DE PERIODO ATTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/23

A Pyanepsionis Calippici XVi Octobris. Hecatombaeon autem illius anni caepit XVIIII Iulij. AXVIIII Iulij ad XVI Octobris sunt dies nonaginta. qui constituunt menses Lunares Calippi tres praeteritos, & neomeniam quarti ineuntis. Nam 89 dies sunt menses tres Lunares, quibus adijce neomeniam quarti mensis, fiunt dies 90. Ergo neomenia Pyanepsionis erat quarta a neomenia Hecatombaeonis. Antecedit igitur Maemacterionem Pyanepsio, & Posideonem Maemacterio: Gamelionem Posideo, & Anthesterionem Gamelio. Reliquorum mensium ordo recte seruatur a Gaza. Quare per quadrantes anni ita vt tempora putabant Attici, digerendi sunt menses hoc modo. Male igitur menses autumnales & hiberni a Gaza Laterculum mensium Atdigesti erant. quod in hoc mensium Laterculo ticorum secundum anni quadrantes. perspicere potes. Partibus anni explicatis, superest, vt ad totum ipsum, hoc est, ad annum veniamus.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
