# De emendatione temporum 231

Scaliger, De emendatione temporum, DE INITIO PHILOMETORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/231

Hac die solennis cultus indictus ob depulsum iugum seruitutis, & deiectum Macedonum praesidium. Autor lib. primus Machab. cap. XIII. commate 52. ab eo tempore vsque ad excidium Hierosolymorum sub Tito, mensis Ijar fuit primus aerae Iudaicae. Hinc Iosephus ait Hierosolyma a Pompeio capta tertio mense ἐν νησείᾳ, cum tamen Tamuz intelligat. Alibi Adar vndecimum mensem vocat, & Tebeth nonum, ita vt Ijar sit princeps mensium. Neque vitium aut mendum est in illis locis Iosephi, vt frustra suspicantur viri docti. Est enim caput anni Hyrcani & eius aerae. Annus deB pulsi praesidij Macedonum est periodi Iulianae 4573.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
