Latin
DE ANNO CAEDIS CAESARIS
Scaliger, De emendatione temporum 233
Unproofread scanNot analysed yet
Videamus, an Sol deficere potuerit anno sequenti, cyclo XVii, qui erat tertius a caede Caesaris. hoc est post dies 354. hor. 8. 48. 33. 20. Quod interuallum pertinet ad hor. 9. 14. 33'. 20 post meridiem 27 Martij, Romae. Ei tempori competunt anomaliae Lunaris gr. 306. 44. 0. Latitudinis gr. 6. 17. 36'. Anomaliae Solaris gr. 349. 13. 12. Longitudinis eiusdem gr. 349. 6. 0'. Quos omnes motus si in illos antecedentis anni conieceris, exibit motus anomaliae Lunaris gr. 74. 16. 17'. Medius motus maior vero gr. 4. 37. Motus latitudinis gr. 274. 7. 49. Motus anomaliae Solaris, gr. 296. 26. 51. quibus ex apogei anomalia nihil accrescit. Medius gr. Solis, 2. 52. 9' Arietis. Vbi medius motus minor vero, gr. 2. 7. Distantia mediae coniunctionis gr. 6. 44. Secuta est vera mediam hor. 13. 20'. hoc est horis 22. 35 fere post meridiem. Ideo hora 1. 25' ante meridiem iniuit eclipsis. Distantia Lunae a nodo euehente in Aquilonem tempore verae coniunctionis gr. o. 30. 49'. Ex qua eclipsin aestimare licet. Versus Virgiliani hi sunt: Ille etiam extincto miseratus Caesare Romam, Cum caput obscura nitidum ferrugine texit, Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. Quod si defecit Sol secundum caedem Caesaris, vt conantur probare viri &docti &probi, nulla alia fuerit eclipsis praeter hanc nostram. Sed quis hoc concesserit, cum inter caedem Caesaris &illam eclipsin biennium solidum, &dies praeterea duodecim intersint? Nos vero quemadmodum constanter negauimus cyclis 14. 15. 16 vllam eclipsin in hemisphaerio nostro visam, sic constantius affirmamus nullam defectionem talem intellexisse, qualem ex eius versibus aucupantur viri &docti &diligentes. Potius intelligit rem prodigiosam, quae toto anno caedis Caesaris circa Solem accidit. Plinius enim refert illum annum prodigiosum fuisse Solis pallore continuo, &quodam quasi Solis defectu. Tibullus: Ipsum etiam Solem defectum lumine vidit En defectionem Iungere pallentes nubilus annus equos. Solis, quam frustra venantur ex motibus caelestibus viri non solum eruditione, sed &fide spectata. Quod autem Seruius Grammaticus ad illum locum Virgilij notat, equidem non intelligo. Constat, inquit, occiso Caesare in Senatu prid. Iduum Martiarum Solis fuisse defectum ab hora sexta vsque ad noctem. Sanc neque Caesar pridie Idus interfectus est, neque pridie Idus, quibus interfectus, coniunctio luminarium fuit. neque defectus, qui fuerit pridie Idus, potuit esse extincto Caesare, cum Idibus extinctus sit. Annus Caesaris occisi in periodo Iuliana est 4670.