Latin
DE AERA HISPANICA
Scaliger, De emendatione temporum 234-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE AERA HISPANICA. Eram Hispanicam non solum 38 annis praecessisse natalem Christi, )sed etiam attributam esse Iulio Caesari ab Hispanis, sciunt, qui )illorum libros, &Alfonsinos Indices legerunt. Quemadmodum Z Antiocheni Aeram Alexandri vocant, quae tamen est Seleuci Nicanoris, ab eo quod initio anni Alexandreo vtuntur ab autumno, &clade Darij vltimi: sic etiam Hispani eum annum, quo formam Iulianam acceperunt, Iulio Caesari attribuunt: qui tamen annus erat septimus ordinationis IuliaDe emendat. temporum lib. V. A Iulianae, sextus a caede Caesaris.