# De emendatione temporum 234-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE AERA HISPANICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/234-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/234-2

DE AERA HISPANICA. Eram Hispanicam non solum 38 annis praecessisse natalem Christi, ) sed etiam attributam esse Iulio Caesari ab Hispanis, sciunt, qui ) illorum libros, & Alfonsinos Indices legerunt. Quemadmodum Z Antiocheni Aeram Alexandri vocant, quae tamen est Seleuci Nicanoris, ab eo quod initio anni Alexandreo vtuntur ab autumno, & clade Darij vltimi: sic etiam Hispani eum annum, quo formam Iulianam acceperunt, Iulio Caesari attribuunt: qui tamen annus erat septimus ordinationis IuliaDe emendat. temporum lib. V. A Iulianae, sextus a caede Caesaris.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
