# De emendatione temporum 234

Scaliger, De emendatione temporum, DE INITIO CAESARIS AVGVSTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/234

DE INITIO CAESARIS AVGVSTI. Vbitatur, a caede Caesaris, an a Consulatu primo Octauiani ipsius imperium ordiendum sit. Atque super hac re adhuc haerent Chonologorum animi, cum hoc solo scilicet incommodo conflictantes, & quod charactere annorum non vtuntur. Sed cui melius de ea re, quam Augusto ipsi de se loquenti credemus? Andreas Schottus amicus noster, iuuenis eruditus, beneficio Augerij Busbekij viri clarissimi & honestis legationibus functi, Indicem rerum ab Augusto gestarum publicauit: quem ipse Augustus, teste Suetonio, in aeneis tabulis incidi voluit, quae ante Mausoleum statuerentur. Eum Indicem ipse scripserat paulo ante excessum suum, duobus Sextis, Apuleio, & Pompeio COSS. Post eius mortem incisus est in duabus aheneis pilis Romae. cuius exemplar Ancyram vrbem translatum: quod is locus communi totius Asiae electus, in quo ad aram Genij Augusti publice sacrificaretur, vt in quibusdam locis Galliae fiebat. In edicto Augusti pro Iudaeis apud Iosephum lib. X, ita legitur: τὸ, τε ψήφισμα τὸ δοδὲν μοι ἀπς αὗτων, ἀπρ τῆς ἐμῆς θόσεβείας, ἧς ἔχω ρὸς πδύτας ἐὺ θρώποις, καὶ ὑπρ Ταίου Μαρκίου Κὴνσωρίνου, καὶ ⟨οῦτο τῆς διαταγμα κελέύω δύα τεθιναι ἐν ἐπισημοτάτῳ τόπῳ γενηλέντι μοι ἀπὸ τοῦ κοινοδ τῆς Ἀσίας, ἐν Ἀsκύρῃ (male editur vulgo Ἀργύρη) ἐαὶ δέ τις ππαραβὴ τὶ τῆν προειρημένων, δώσει δικὴν οὐ μετρίαν. ἐστηλογραφήθη ἐν τα Κάσαρος ναῷ. Hic locus Iosephi semper praeponendus erit illi Indici rerum gestarum Augusti quanuis mutilo, atque ex omni parte male affecto. Vides enim aram & templum Genio Augusti a communi Asiae Ancyrae dicatum. In id templum translatum est exemplar nuius Indicis: hodieque aliquot paginae eius marmoreae extant, quae in Europam inde a clarissimo Busbekio delatae immortali eius beneficio ad nos peruenerunt. In eo itaque sic de se scribit Augustus: Annos vndeuiginti natus exercitum priuato consilio, & priuata impensa comparaui &c. Ab illo tempore ergo, quo exercitum in patris interfectores comparauit, putandum est illius initium, quod sine dubio incidit in principium consulatus Hirtij & Pansae: quo anno post mortem amborum COSS. occupatis exercitibus, per vim adacto Senatu Consulatum inuasit annum iniens aetatis suae vicesimum, vt autores sunt Dio, & Suetonius. sed ex Indice Augusti xix tantum annos natum apparet. quem magistratum ante legitimam aetatem X Kal. Octob. iniuit, anno Iuliano tertio, cyclo Lunae XVI, Solis XXIII. Itaque ad methodum cycli Lunaris, annis Augusti addenda xiii, in autumno. Sed falsum est illud de vicesimo anno, quod scribit Dio. 19 enim tantum ineunte iniuit consulatum.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
