# De emendatione temporum 237-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE ANNO ACTIACAE VICTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/237-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/237-2

DE ANNO ACTIACAE VICTORIAE. Vpliciter sumitur initium Actiacae victoriae. Aut enim a classe Antonij & Cleopatrae victa, & Thoth fixo: aut ab Alexandria recepta. Annum classis deuictae docet Ptolemaeus, putans a meridie Nabonassari ad victoriam Actiacam annos absolutos 718. Itaque 719 Nabonassari est primus Actiacae victoriae, vt alibi satis à nobis explicatum. diem vero ipsum docet nos Dio, IIII Nonas Septembris. quanquam in Senatusconsulto, quod extat apud Macrobium, de appellatione Augusti mensis, inter alia, quae in medium producuntur, quare is mensis Augustus appellari debeat, subijcitur, quod eo mense Aegyptus in potestatem populi Romani redacta sit. Erat annus Iulianus XVI, &, vt iam scimus, Thoth Nabonassari erat in 29 Augusti. Ergo V Thoth, feria V victa classis Aegyptiaca, C. Caesare Octauiano in, M. Valerio Messala Coruino COSS. anno periodi Iulianae 4684, cyclo Lunae 10. Huius epochae duo extant testimonia apud Iose A phum. Prius, cum ait VTI annum Herodis esse Actiacae victoriae primum. Intellige annum a captis Hierosolymis, cyclo Lunae 3.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
