Latin
DE PRIMO ANNO AVGVSTORVM
Scaliger, De emendatione temporum 238-3
Unproofread scanNot analysed yet
DE PRIMO ANNO AVGVSTORVM. MP. Iulius Caesar Diui F. Augustus sententia Munatij Planci a Senatu caeterisque ciuibus appellatus est, se septimum, &M. Vipsanio Agrippa In COSS. Is fuit annus periodi Iulianae 4687, anno Iuliano decimonono, Nabonassari 722. DE ANNO BISEXTI CORRECTI. QAIVS Iulius Caesar Octauianus Augustus annum à Diuo Iulio ordinaMtum, sed postea negligentia conturbatum, atque confusum rursus ad pristinam rationem redegit: in cuius ordinatione Sextilem mensem e suo cognomine nuncupauit. Haec Suctonius. Digito indicat quotus annus Iulianus fuerit is. Nam Censorinus ita scribit: Qui autem ita Sextilis fuerat, C. Martio Censorino, C. Asinio Gallo COSS. in Augusti honorem dictus est Augustus, anno Augustorum vicesimo. Atqui scimus eos consules cum tricesimo octauo Iuliano comparari. Triginta vero iam fluxerant cum vitiosa Bisexti intercalatione, quorum vltimo Bisextum duodecimum intercalatum fuit. Itaque anno sequente, his COSS. periodi Iulianae 4706 Augustus edicto sanxit: primum, vt duodecim anni sine interDe emendat. temporum lib. V. A intercalatione transigerentur. Deinde, vt nunquam nisi anno quarto exacto intercalaretur Bisextum vi Kal. Martias. Tres enim dies plus iusto intercalati fuerant, qui per quatuor multiplicati dant annos duodecim. quibus sine intercalatione continuatis, vt solet in annis Nabonassari, lezdegird, &Armeniorum, quinquagesimus annus post illos duodecim habuit quadrantem diei.