Latin
24.5 to 24.7
Scaliger, De emendatione temporum 24.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque cum pro secunda die tertiam dicebant, nihil videbatur de mense decedere. Nam si mensis est triginta dierum, is demum videtur esse integer, cui ἡ τριακὰς καὶ ἔνη καὶ νέα non deest. Cur autem Boedromione mense potius, quam alio, equidem cum Plutarcho puto in caussa fuisse mythologiam illam contentionis Mineruae cum Neptuno de Atticae vindicatione. Sed ἐξαίρεσιν illam propter Lunam non fieri, id vero constanter nego, atque adeo pernego. At Plutarchus harum rerum vbique sese imperitissimum prodit. Nam, vt diximus, in vna Trieteride, hoc est in diebus 1448, vel, si embolismus incideret, in diebus 1478, vna dies detrahenda erat, vt annus sequens rediret in gratiam cum Luna, quod primus dies Tetraeteridis semper deberet incurrere in interlunium. Sed in 76 annis necesse erat, vt ex vna Tetraeteride non dies vnus, vt solet, sed biduum eximeretur, idque quater in illis 76 annis fieri solebat. Quod iam ostendimus, &locus Ciceronis ex Verrinis id clare testatur. Του ὅλου duas partes fecimus, τὴν προσθα φαίρεσιν, &caput periodi: quod duplicem interpretationem postulat. Nam videndum &à quo tempore, &à quo cyclo Lunae deducendum. Cum autem naturalis ratio postulet, vt intercalatio in finem anni De emendat. temporum lib. I. anni reijciatur, recte illum anni mensem vltimum dicemus, qui intercalationi attributus est. Is vero est Posideon. Ergo Posideon est vltimus mensis, &Gamelion, qui proxime sequitur, princeps mensium. Quare initium anni Attici incurrit in tempus brumae. Cui rei adstipulatur Terentius, qui in palliata Apollodori ita loquitur: Aruspex vetuit ante brumam aliquid noui Inciperequia scilicet priscus annus Atticus a bruma incipiebat. Atqui, inquies, Hecatombaeon est mensis Olympiadicus, à quo Graeci propter Olympiadem putant sua tempora. Fateor. Tamen nihilominus quod dixi, verum est.