# De emendatione temporum 240

Scaliger, De emendatione temporum, DE PRIMO ANNO AVGVSTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/240

Medius grad. Solis, 16. 2. 47' Capricorni. Vbi medius motus minor vero gr. 1. 34. 56'. Distantia oppositionis mediae gr. 2. 8. 4. Praecessit vera mediam hor. 4. 20'. oppositio media hor. 16. 6'. 40' post meridiem Hierosolymis. Distantia Lunae a nodo deferente in meridiem, gr. 3. 0 intra terminum eclipticum. Thoth Nabonassari 24 Augusti. Tam in cyclo vitioso, quam emendato litera Dominicalis E. Neomenia Tybi 22 Decembris, feria secunda. Ergo 18 Tybi, 8 lanuarij, in quam incidit eclipsis. Annus primus Herodis 709 Nabonassari, cyclo decimonono, a capite Thoth. Vitimus Herodis 747eiusdem Nabonassari. Differentia 38. Ergo 38 annos solidos regnauit Herodes. Verba Iosephi de defectione Lunae lib. XVTI. καὶ τν ἕτερον Ματθίαν, ὃς ἐγηγέρκει τὴν στάσιν, καὶ δύδρας ἐκ τρν ἑτάὶρων ἀὐτοῦ ἕκαυσε ζῶντας. καὶ ἡ σελήνη δὲ τῇ αὐτῇ νυκτὶ ἐξέλιπεν. Subijcit, quomodo ingrauescente morbo tandem coniectus fuit in θερμὰ λουτρὰ à medicis post caedem Antipatri filij, & tetrum de occidendis proceribus aulae in Hippodromo initum consilium. Denique ait ipsum inter dirissimos cruciatus violentam & tyrannicam animam edidisse paulo ante solenne azymorum. Quare Herodes decessit ineunte Nisan, anno periodi Iulianae 4713, anno 38 regni sui, postquam à Senatu Rex declaratus est. Duos enim cyclos absolutos regnauit. Cui rei nulla ex parte contradici potest. Quod vero Annius ille ex persona Philonis sui scribit, Herodem quadraginta annos regnasse, 34 tyrannice, sex autem legitime: quanuis illud oraculum non solum insignem impudentiam hominis, sed etiam inscitiam palam praefert: tamen non tam miror ab eo homine confictum, qui bonis viris imponere statuisset, quam inuenisse sectatores viros non infimae notae, qui illud ab homine confidentissimo fabricatum non aduertentes non veriti sunt illud in scripta sua transferre tanquam aliquod pretiosum emblema. Quid vocat legitimum Regem? An ignorat, qui a Senatu Romano Rex declaratus fuit, eum nunquam non legitimum fuisse: Quid? Doceat me, quomodo Rex is legitimus non fuerit, qui regnum ex lege, & Senatus decreto accipit. Tyrannicum vero eum in exitu vitae suae, & circa vltima tempora impendio magis fuisse, quam initio regni sui qui negauerit, idem & silios a patre interfectos, & puerulos innocentes sub matrum vberibus caesos tyrannicum facinus esse negauerit. Sed haec non in eum dicta sint, sed in illos, qui hodie in tanta luce literarum ab eius libris videntes & prudentes sibi imponi patiuntur. qui putant nullum bonum Chronicon, nisi quod ex Beroso, Metasthene, Xenophonte, & similibus Annianis commentis consarcinatum sit.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
