Latin
DE INITIO CALIGVLAE
Scaliger, De emendatione temporum 241-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE INITIO CALIGVLAE. Iberius Caesar natus est XVi Kal. Decemb. M. Aimilio Lepido TI, L. Munatio Planco COSS. Qui erat annus Iulianus quartus, ac proinde Ecycli decimus septimus. Ergo aetati Tiberij addenda 16 ad methodum Lunae. Decessit anno aetatis 78, mense Martio. Quare proximo Nouembri illi competebat annus 79. Adiectis 16, &per 19 diuisis relinquitur annus 19 cycli, in cuius Martio obijt Tiberius, anno periodi Iulianae 4750. ex quo consurgit initium Caligulae. Praeterea &epilogismus annorum imperij Tiberiani idem tempus colligit. Imperauit annos solidos 22. Decessit annno imperij 23. Adde 22 annos absolutos ad annum periodi Iulianae 4728, quo decessit Augustus. Colligitur annus decessus Tiberij, &initij Caligulae 4750. DE INITIO CLAVDI. AIVS Caesar Caligula natus est patre suo Ti. Iulio Germanico, C. Fonteio Capitone COSS. prid. Kal. Septemb. anno Iuliano 57. Fuit ergo cyclus Lunae 13. Ideo 12 addenda aetati Caligulae ad methoQdum cycli. Perijt 29 aetatis anno, ix Kal. Feb. Additis 12 ad 29, abiectis 19, remanet cyclus; in natali Caligulae, prid. Kal. Febr. Ianuarius vero, quo interfectus fuit, ordiebatur annum, cui competebat cyclus 4. Ergo cyclo iiii interfectus est Caligula, eodemque iniuit imperium Claudius, anno periodi Iulianae 4754. Huic fauet annus quintus eiusdem Claudij, in quo Sol defecit natali ipsius imperatoris, hoc est Kal. Augusti, M. Vinitio Quartino I1, M. Statilio Coruino COSS. Quare cyclus fuit 8. Rursus nonus annus eius habuit Consules Q. Veranium, C. Pompeium Gallum, sub quibus Olympias 207 publicis actis signata est, autore Solino. Ea autem Olympias, cum sit periodi duodecima, cadit in cyclum 12. Fuit igitur annus primus Claudij cycli A quartus, quanquam Sex.