Latin
DE INITIO NERONIS
Scaliger, De emendatione temporum 242-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE INITIO NERONIS. Vartodecimo anno imperij extinctus est Claudius. Quartusdecimus cyclus à quarto est decimusseptimus, quo Claudius decessit IIId. Octob. anno periodi Iulianae 4767. Hinc init imperium ENeronianum. Confirmatur anno eiusdem currente, C. Vipsanio Aproniano, L. Fonteio Capitone coss. sub quibus Sol defecit prid. Kal. Mai. Ergo erat annus cycli 3. Proinde primus annus Neronis fuit i8 cycli &quidem ex Kal. Ianuarijs, 17 autem ab Octobri antecedente. Rursus Iosephus ait cladem Romanorum duce Cestio, quae incidisset in solenne σκήνοπηγίας, mense Octobri, incurrisse in annum Neronis duodecimum, scilicet ineuntem. Septembri, qui proxime illum Octobrem antecessit, septima mensis fuit Sabbatum. Ergo fuit cyclus Solis 18, litera Dominicalis F. Si annus periodi Iulianae 4767 fuit primus Neronis a mense Octobri, sane 4778 fuit duodecimus. cyclus Solis 18. Quare conuenit numerus. Iosephus lib. II ἀλώσεως. κεφαλ. λβ. ταῦτα μὲν ἔκτη Τορπίαου μὲνὸς ὁπράθη, κτὰ δὲ τὴν ἐπιοόσεν &c. Septima illa die Septembris, cohortem, quam ducebat Metilius Tribunus, trucidarunt, fide, quam dederant, fracta. Iosephus subiungit: ἕκαστα δὲ τὴν μετρίων ὡς αὐτὸς ὑπὸ τῆν στασιαστῶν δικας δώσων ἑτετάρακτο. καὶ γὰρ δὴ σαββάτῳ συνέβη πραθᾶναι ὧν φόνον. In sequentibus vero docet, mensem Nouébrem incidisse in xii annum Neronis. Ergo, September adhuc erat in xi anno. Notandum praeterea annos imperatorum, a Caligula, ad excidium templi semper a Iosepho non a Nisan, sed ab initijs ipsorum imperatorum putari in ipsis libris ἀλώσεως. DE INITIO VESPASIANI, ET EXCIDIO HIEROSOLYMORVM. ERO imperauit annis paulominus quatuordecim. Perijt ergo anno cycli duodecimo. Galba interfectus octaua die octaui mensis, postquam adeptus est imperium, hoc est a 22 Octobris. Otho quinta die quarti mensis, a caede Galbae. Vitellius die quinta octaui mensis post Othonem. Summa, annus vnus, menses sex, dies xviu. Quod tempus longe ante finem Neronis incipit: vt etiam ex Iosepho, Dione, &Suetonio colligi potest. A morte Neronis ad creationem Vespasiani annus plus minus interest. Hierosolyma diruta sunt a Tito anno secudo patris sui, cyclo Lunae 14. Dies primus Vespasiani consurgit ex Kal. Iulij, cyclo 13, cum scilicet Tiberius Alexander praeDe emendat. temporum lib. V. praefectus Aegypti Alexandrinas legiones primus in Vespasiani verba adegit: qui principatus dies, inquit Suetonius, in posterum obseruatus est. A sacramento legionum Alexandrinarum ad diem diruti templi, interuallum est, annus vnus, dies 41. Quare 41 die anni secundi Vespasiani dirutum est templum, anno periodi Iulianae 4783, Iudaicae 3829, qui erat annus vltimus Iubilei tricesimi primi. Primus annus γεωργίας, periodi Iudaicae 2310. Aufer a 3829. Remanet interuallum possessionis terrae Chanaan, anni 1519 qui fiunt lubilei absoluti vnus &triginta. Mira est Dei Opt. Max. in eo prouidentia.