# De emendatione temporum 243

Scaliger, De emendatione temporum, DE INITIO TITI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/243

DE INITIO TITI. MNNI nouem, menses XI, dies vni imperij Vespasiani patris deducti a KalenMdis Iulijs cycli 13, desinunt in a. d. VII Kal. Iulij cycli 4, initium videlicet Titi Vespasiani ex a. d. VIII Kal. Iulj. DE INITIO DOMITIANI. lennium, menses duo, diesque praeterea viginti ex a. d. Kal. Iul. cycli 4 perueniunt in a. d. Iduum Septembrium cycli vi, initium Domitiani, qui erat Nabonassari 829, Paophi 12. Quare huic rationi conuenit, quod Ptolemaeus ex Agrippae Mathematici obseruatione refert, anno Nabonassari 840, Tybi 2, Lunam iunctam cum Australi succedente Vergiliarum. Nam si annus Nabonassari 829 cadit in annum primum Domitiani ineuntem: sequitur vt annus 840cadat in duodecimi initium, cyclo Lunae XVI. DE PRIMO AGONE CAPITOLINO DOMITIANI. AEtraeterides per Capitolinos Agonas seruabantur. Quorum AMacl gonum primus a Domitiano institutus fuit, duodecimo eius, & Seruij Cornelij Consulatu. Anno Iphiti 1014 scribebat librum suum de die natali Censorinus, quo anno prodit celebratum vndequadragesimum Agonem Capitolinum. Hoc est, centesimus quinquagesimus tertius annus Capitolinus cadit in millesimum quartumdecimum Iphiti. Quare consequens est, vt primus Agon celebratus sit anno Iphiti 862. qui adiectis 4. per 19 diuisus relinquit cyclum Lunae XI, quo primus Agon institutus. Rursus Censorinus scribebat librum suum anno Christi 238. de quibus deductis 152 annis Capitolinis absolutis, relinquitur idem cyclus Lunae Xi. qui cum concurrat cum anno quinto Domitiani labente a lanuario, & primus Domitiani caeperit a Vi cyclo ex Septembri, & vii ex lanuario, inde secundo argumento colligitur annum quintum Domitiani fuisse cycli vndecimum. Vetus Chronologus apud Clementem: ἀπὸ τῆς Ἀλεξαίδρου τελευτῆς ἐπὶ τὴν Αὐγούστου νίκὴν, ὅτε Ἀντώνιος ἀπέσφαξεν ἑαύτον ἐν Ἀλεξανδρείᾳ, ἔτη διακόσια ἐνενήκοντα τέσαρα. ὑπάτευεν Αὕγουστος τα τέταρτον. ἀφʼ οῦ χρόνου ἐπὶ τὸςν ἄγωνα, ὃν ἔθηκε Δομετίανὸς ἐν Pώμη, ἔτη ἐκατὸν δικατέσαρα. Augusti consulatus quartus, vt supra vidimus, incurrebat in cyclum xi, anno receptae Alexandriae, & Actiacae victoriae currente. Quibus adiectis 114, summa per 19 diuisa relinquit vndecimum cyclum anni, quo institutus primus Agon Capitolinus. Celebratus igitur Agon primus Capitolinus anno periodi Iulianae 4799. Huius Agonis mentio est in veteribus Epigrammatis Vrbis. L. Valerio. L. F. Pudenti. Hic. Cum. Esset. Annorum. XIII. Romae. Certamine. Sacro. Iouis. Capitolini. Lustro vi. Claritate. Ingenij. Coronatus. Est. Inter. Poetas. Latinos. Omnibus. Sententijs. Iudicum. &c. Tempus illius poetae coronati erat annus 21 Capitolini, cyclo Lunae 12, periodi Iulianae 4819. In alijs Epigrammatis mentio fit eorundem Agonum sub mentione LVSTRI, Vt in illo: T. Flauio. T. Liberto. Hilarioni. Decur. Coll. Fabr. Ex. Lustro XV. &c. Ibi enim fit mentio Lustrorum XV. XVI. XVII. XVIII. XIX. XX. XXI. XXII. Item in alia inscriptione fit mentio Lustri XVII. Reliqua, quae ad cognitionem huius Agonis pertinent, explicata sunt in Ausonianis Lectionibus: quae inde Lector petat licet.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
