# De emendatione temporum 244

Scaliger, De emendatione temporum, DE INITIO NERVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/244

DE INITIO NERVAE. OMITIANVS extinctus est XIIII Kal. Octob. anno imperij XV. Autor Suetonius. Imperauit ergo Domitianus annos XIIII solidos, dies TIII, vt IIII die anni XV perierit. Adde annis Domitiani V ad methodum cycli, in mense Decembri. Ita Domitianus perijt anno cycli primo, periodi Iulianae 4808, Nabonassari 843, Paophi 20. Qui Domitiani imperio attribuunt annos XV, dies V, minus prudenter facere videntur. Suetonius enim, & Aur. Victor recte scribunt xV circiter imperij anno perijsse, de quo scilicet dies quatuor duntaxat iam delibauerat. Ex die caedis Domitiani consurgit imperium Neruae. Sex. Aur. Victor scribit die obitus Neruae defectionem Solis fuisse. Sed eo anno toto nulla fuit. DE INITIO TRAIANI. *NNVS vnus, menses quatuor, dies ix ex initio Neruae, cyclo primo, continuati desinunt in a. d. Vi Kal. Febr. cycli tertij, anno Nabonassari 84S, Phamenoth neomenia. Quare extat obseruatio Menelai Mathematici apud Ptolemaeum circa coniunctionem Lunae cum Spica, anno primo Traiani, quem ait fuisse 845 a Nabonassaro. Is erat 4810 periodi Iulianae. DE INITIO ADRIANI. Raianus obijt XX anno imperij sui a. d. IIII Id. Aug. Imperauit ergo annos vndeuiginti solidos, dies 199. Itaque eius obitus incurrit in annum tertium cycli, cum eodem anno cycli imperare caepisset. Nam imperauit cyclum solidum, & primo cycli sui obijt: hoc est in eodem cyclo Lunae obijt, quo imperium iniuit, anno Nabonassari 864. Thoth 17: periodi Iulianae 4829. Vnde consurgit imperium Adriani. Apud Ptolemaeum anno huius Imperatoris nono obseruata defectio Lunae, Pachon 17, sequente 18, anno Nabonassari 872. Sane si 864 est primus annus, nonus igitur erit 872. Praeterea si primus est cycli tertius, nonus erit cycli vndecimus. vt re vera 872 Nabonassari est vndecimus cycli. & quia extenditur in sequentem annum Iulianum, defectio fuit vi Aprilis, cycloiiii. Sunt & aliae obseruationes apud Ptolemaeum sub hoc Imperatore factae, quae rei fidem faciunt. De emendat. temporum lib. V.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
