Latin
245.1 to 245.5
Scaliger, De emendatione temporum 245.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
DE INITIO ANTONINI PII. **NNVS secundus Antonini apud Ptolemaeum ex tribus obseruationibus est 886 Nabonassari. Ergo eius annus primus cadit in initium anni 885. &cum caeperit imperare ex die obitus Adriani a. d. VI. Id. Iul. eius initium conuenit in diem V Mesori anni 884. Vide Ptolemaeum. Erat annus periodi Iulianae 4850. DE PRIMO ANNO DIOCLETIANI ET COPTITARVM. Vllum dubium relinquitur in initio annorum Diocletiani. Constat enim illud initium competere anno Christi 284. Hoc non solum confirmatur ex epilogismis Tabularum Theonis, sed etiam ex Aegyptijs Coptitis Christianis, qui ad hanc diem ea epocha vtuntur, vocantque eam Arabice, Νύλ mυap mnNn, hoc est Aeram Copticam Martyrum. Quomodo autem sua lingua vocent, quae est vetus Aegyptiaca, &qua in sacris &ritibus Eccesiae suae vtuntur, equidem nescio. Dominus Ignatius Patriarcha Antiochenus a me de caussa huius nominis interrogatus ita respondit Arabice, quae nos charactere Hebraico expressimus, penuria Arabici: 220 NIII NDI NIII ND DIDVN JO VDVNODON NIIUN NIINT JV ODDND TD DƆIN NXINI DIƆNIDVDIII 77D UV IVONIN DDON JD VIƆD TUN DVVND DONN NIIIA TINDON ND JD 7Ɔ DpAI DTIDNIƆ DTIZ TONI NXIN I)V TIDXNN INI NIVB N DƆN IVSTNI VND DZDON IVNI JIƆDID JO NV V TDNN NTIS IUDUND HDNDXN I27 NNTTIUN HVIN IDIDDN DZDPN TVINTI VD DVINNII JDD 7D) NVNDVDDI VN JVƆINI : DIƆNIDVDIIT DDIDT JDON IVTNINVIII. Hoc est: Rursus quaesiuistis super aera MARTYRVM, vsitata a Coptitis, quae, &ob quam caussam ita appellata sit. Scito eius initium esse ab anno Regis Diocletiani impij decimonono, in quo auxit persecutionem contra Christianos, cum edixisset eorum ecclesias destruere, item vt quicunque idolis non sacrificaret, interficeretur. Quocirca hoc edicto martyrio coronati sunt fidelium terrae Aegyptiacae centum quadraginta quatuor millia, septingenta autem in exilium acta. Ab eo tempore incipit Aera KOPTI, quam vocant AERAM MARTYRVM, eorum nempe, quorum sanguinem fudit Diocletianus. Vocat manifesto terram Aegypti, terram Kopti ab vrbe celeberrima Kopto. Sic Aeram Philippi, qua Aegyptij vtebantur a morte Philippi, Albateni vocat Terich Elkupt.