Latin
DE INITIO CONSTANTINI CAESARIS
Scaliger, De emendatione temporum 246-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE INITIO CONSTANTINI CAESARIS. Onstantius cognomine CHLORVS obijt anno primo Olympiadis 271, Iulij 25, vt est testis Socrates. Nos ostendimus eas Olympiades esse Tetraeterides Bisexti Iuliani. Atque is erat annus cycli Solis nonus, primus scilicet Bisexti. Encaenia igitur Constantini imperatoris cadunt in annum Christi 308. de die autem minime dubium esse VIII Kal. Octobris. cum Quinquennalia, Decennalia, &Vicennalia in ea die indicta fuerint. Postquam Constantinus in Britanniam ad patrem Chlorum peruenisset patre paucis post diebus vita functo, 25 Iulij, vt testatur Socrates, &aliquandiu de imperatore eligendo exercitus contenderent, tandem ducibus ordinum &alijs, qui aderant, annitentibus, praecipue Eroco Alamannorum Rege Constantinus in imperatorem eligitur. Itaque a 25 Iulij ad 24 Septembris, qua die inijt imperium, interuallum est dies 61, duo menses absoluti. Quod autem Onufrius victoriam Constantini de Maxentio in VIri Kal. Octobris confert, frustra est, cum sit is dies encaeniorum Constantini. Sed &illud eiusdem Onufrij falsum, a Panegyrista De emendat. temporum lib. V. A gyrista, cum eius victoriae mentio fit, tempus illius in VIII Kal. Octobris conijci. Nam nullus Panegyristes eorum quidem, qui hodie beneficio Beati Rhenani extant, eius diei meminit. Annus Encaeniorum Constantini pertinet ad annum periodi Iulianae 5021.