# De emendatione temporum 246

Scaliger, De emendatione temporum, DE INITIO ANTONINI PII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/246

Eusebius ait anno primo persecutionis, Diocletiani 19, edicto imperatorio Ecclesias subrutas fuisse, mense Martio τῆς ἐορτῆς τοῦ πάρα εἰσιλαυνούσης. Sed in fragmentis quae inueniuntur in ea historia Eusebij Eccesiastica, hoc ξανθικόδμηνος contigisse dicitur, in solenni Paschatis. Ita pugnantia sunt haec. Sane anno Diocletiani 19 cyclus Lunae erat 19. Nam ineunte anno Aegyptiaco detrahenda est vnitas ad methodum Lunae a Thoth Aegyptiaco, & 29 Augusti, ad Kal. Ianuarij. Inde nihil detrahendum. Is erat annus Christi 303. cyclus Lunae XIX, Solis IIII. Terminus Paschalis xvim Aprilis. Pascha ἐύαστάσιμον xviIi. Scribit praeterea eodem anno 19 Diocletiani ὁδδὸν Δαισίου πρὸ ἐπτὰ εἰδῶν Ἰουνίων, τετράδι (ἀββάτων Procopium primum in Palaestina martyrium subijsse. Atqui octaua Daesij non est VII Id. Iun. sed VI. Deinde nona Iunij erat feria quarta. Omnes characterismi annorum Diocletiani & persecutionis, quicunque ab Eusebio adhibentur, falsi sunt. Ait secundo anno persecutionis, Diocletiani autem 20, Apphianum adolescentem ob Christi nomen passum πρὸ τεωάρων νοννῶν Ἀπριλλίων ἡμερᾳ παρασκευη. Atqui anno Christi 304, Diocletiani 20, secunda Aprilis erat feria prima, cyclo Solis V. Rursus anno quarto persecutionis, Diocletiani 22 τὴν εἰκάδα Δίου, πρὸ δώδεκα καλανδῶν δεκεμβρίων ait fuisse ἡμέραν προσαββάτου, hoc est feriam vi. Atqui ea erat feria iiri, cyclo Solis VTt. Anno quinto διωγμοῦ, quando cyclus Dionysianus erat quartus, Solis VIII, ait Pascha ἀύαστάσιμον fuisse δεύτέρᾳ ξανθικοδ. Atqui ea die tantum terminus Paschalis erat feria quarta. πάρα vero ἐύαστάσιμον fuit vi Aprilis. Longum esset, si omnia recensere vellem. Hoc satis erit ad monendos adolescentes, vt cum iudicio & delectu etiam veterum scripta legant. Panegyristes quidam Encaenia Diocletiani conijcit in Palilia. Alius Encaenia Diocletiani & Maximiani in Kal. Martias.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
