# De emendatione temporum 247

Scaliger, De emendatione temporum, DE INITIO CONSTANTINI CAESARIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/247

DE CONSESSV NICENO. A IRVM tempus orbi Christiano saluberrimum in dubium reuocaBri, vt eius epocha ignoretur. Paucos scriptores reperias, qui de eius tempore non dissentiant, ac pugnantia loquantur: cum tamen manifesto constet de anno & die primi consessus ex Socrate, qui celebrari caeptum scribit anno Alexandri DCXXXVI. Annis Seleucidarum Alexandreis scis addi 12 ad methodum Lunae, in Octobri Iuliano, & Hyperberetaeo Macedonico. Hyperberetaeus igitur anni 636 Alexandrei caepit anno Christi 324, cyclo Lunae 2. Sequenti anno Christi Iuliano 325, eodem 636 Alexandreo currente, celebratur primus consessus cyclo Lunae 3, δαισίου ἀννεακαιδεκάτῃ, προδεκατριῶν Καλανδῶν Ἰουλίου, mensis Iunij XIx die, feria vi, cyclo Solis 26, Anitio Paulino, Ceionio Iuliano COSS. Dimissum autem sacrosanctum Concilium anno tertio postquam conuocatum fuit a Constantino, qui putabatur a Christo nato 328. Neque vero de hac re dubitandum. Primum tempus cadit in 18 Constantini. autor Eusebius. Sane annus 18 Constantini est 325 Christi. Siquidem recte conclusum a nobis 308 Christi esse primum Encaeniorum Constantini. Vitimum tempus consessus cadit in 21annum eiusdem, in quo dedit Vicennaliorum ἐπινέμησιν. Autor idem Eusebius. Adde 20annos absolutos ad 308 Christi. Consurgunt anni Christi 328, epoche concilij dimissi, anno periodi Iulianae 5041. Sed annus 5038 est primus consessus. Pudendum erat Christianos rem tanti momenti ignorare, cum tot scriptores non solum diuersa de hac re pronuntiarint, sed inter eos, qui veriora se dicturum profiteretur, is vero absurdiora protulerit. Cuius generis est, cum de natali Constantini quaerunt, quod Epiphanius dixerit, quo anno concilium commissum sit, Pascha in natalem Constantini incidisse. Si hoc verum est, Constantinus natus fuerit 18 Aprilis, cum ea die Pascha ἀύαστάσιμον celebratum sit: terminus autem Paschalis incurrerit in 13 eiusdem Aprilis, cyclo Dionysiano 3. Viderint ergo qui & annum Christi 323 statuunt, & Constantini natalem vltima Martij.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
